BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VIII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT XIII

Consideratio operationis divinae

circa hoc negotium

 

INTUERI libet misericordiae divinae majestatis admirandum in hoc opere ordinem et amandum. Ecce haec, quae mundi gloriam respuit, et in hac vita magnatorum consortia recusavit, dignitate Pontificialis Officii, et Imperialis Majestatis obsequiis magnifice honoratur. Et quae in hoc tempore novissimum locum eligens, sedebat in terra, dormivit in pulvere; nunc Regiis et Principum, manibus in sublime sustollitur.

Et ad locum, quo priorem militans Ecclesia non habet, summo cum honore transfertur. Omne enim temporalis gloriae fastigium transvolat, similem factam esse in gloria Sanctorum. Vultum namque ejus deprecantur omnes divites plebis, et Reges munera offerunt, et Principes dona adducunt, adorant magnates, eique serviunt omnes gentes. Nec immerito, vendidit namque omnia, quae habuit, et dedit egenis; facta est paupercula, omnemque substantiam suam pro nihilo computans, hanc sibi aeternitatis margaritam impreciabilem comparavit.