BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VIII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VIII

De examinatione miraculorum

 

IGITUR pater sanctissimus Gregorius Papa nonus de transmissis a venerabili Seufrido Moguntino Archiepiscopo beatissimae Elizabeth miraculis facta examinatione diligenti, maturo nihilominus ac prudenti fretus consilio, et super omnia sancti Spiritus ordinante providentia, disponente clementia, praemonenteque gratia; decrevit beatam Elizabeth sanctorum in terris ascribendam catalogo, quae in vitae conscripta libro cum ipsis exultat in aeternae beatitudinis regno.

Lectis ergo coram omnibus, quae de sanctitate vitae et miraculorum gloria beatae Elizabeth fuerant recitanda; accensa multitudinis devotio in ejus canonizationem unanimiter et ardentissime declamavit.