Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber VIII
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT VIIDe miraculis ad sedemApostolicam transmissis
CUM ad declaranda famulae suae Elizabeth merita, in loco ubi corpus ejus quiefcit, Deus omnipotens virtutum multiplicaret insignia, constructa sunt in ipsa capella ad laudem ejus a fidelibus duo altaria. Quae dum venerabilis dominus Seufridus Moguntinus Archiepiscopus, sicut evidenter in revelatione acceperat, ad preces devoti viri Magistri Conradi, praedicatoris verbi Dei, in die sancti Laurentii dedicaret. Praefatus praedicator populo qui ex omni parte confluxerat infinitus, injunxit, ut qui aliquam curationis gratiam meritis Dei famulae Elizabeth percepissent, sequenti die mane Archiepiscopo se praesentarent, quod circa ipsos actum foret per Dei gratiam, per testes fideliter probaturi. Convenit igitur non modica multitudo. Archiepiscopus autem Moguntinus evidentia conscribi fecit, suoque ac aliorum Praelatorum sigillis roborari ad sedem Apostolicam transferenda. |