BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VIII

De veneratione devotissima

mysteriorum reliquiarumque

 

DIVINIS mysteriis et ministeriis cum omni reverentia aderat, intenta corpore et mente. Sanctorum quoque gesta et festa religiosa colens pietate reverebatur; et sacras eorum Reliquias condigno et dulci amplectens amore, consuevit Christiano more candelis ardentibus, et thure accenso devote et venerabiliter honorare. Nummos, quos ad altare pro Dei et sanctorum reverentia more catholico deferebat, suarum labore manuum acquirebat. Deum mente gerens cum ad quosdam religiosos paupertatem professos venisset, videns in Ecclesia eorum sculpturas sumptuose deauratas, circiter viginti quatuor assistentibus sibi dixit; Sumptus hos fructuosius vestro victui adhibuissetis et amictui: cum harum veritatem imaginum oporteret nos in corde scriptas potissime retinere. Cum autem quidam coram ea de quadam pulchra imagine faceret mentionem, respondit; Ego iconam talem opus non habeo: veritatem enim ejus in pectore meo porto.