Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber VII
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT VIIDe admiranda virtute orationissanctae Elizabeth
POSTQUAM de his, quae in proximorum et miserorum necessitatibus sublevandis, tanquam sollicita et laboriosa Martha, misericors et benigna perfecit Elizabeth, nunc ad considerationem spiritualium gratiarum et divinorum charismatum, quibus eam Deus decoravit, animum et stylum pariter convertamus, quid ejus meritis praestet Spiritus Sanctus. Quia otium pacatae contemplationis praecedit laborem justae actionis.Nostra, de qua loqui intendimus, speculatrix, humillimis studebat operibus, et piissimis insudabat laboribus; a quibus dum vacabat, frequentissimis et purissimis orationibus intendebat. Tanta vero orationum ejus virtus, ut non solum spiritualiter, verum etiam corporaliter sentiretur.Venit ad eam aliquando matrona nobilis Gertrudis de Leinbach, visitandi gratia, et cum ea adolescens quidam Bertholdus nomine, seculariter indutus. Quem seculi contemplatrix Elizabeth ad se vocans, dixit illi: Videris nimis indiscrete te habere: et quare non servis Creatori tuo? Respondit juvenis: O domina mea supplico vobis, ut oretis pro me, ut Dominus det mihi gratiam suam serviendi ei. At illa, Velles ne, ait, quod ego orarem pro te? Et ille, Vellem utique. Et ipsa inquit: Oportet ut te ad gratiam Dei habilites similiter orando; et ego pro te libenter orabo. Moxque provolutis genibus in loco competenti monasterii in Werde, ubi tunc erat, coepit orare pro juvene. Ipseque juvenis a longe orationi instabat. Et cum uterque aliquandiu orassent, coepit juvenis alta voce clamare, dicens: O domina, cessate ab oratione. At illa instabat ferventius. Postmodum juvenis altius vociferari coepit, dicens: O domina, cessate ab oratione; quia jam deficio. Nimio namque calore accensus juvenis sudabat, et fumabat, et brachia, totumque corpus huc et illuc, tanquam demens, jactabat. Tunc domina ipsius servientis, et duae beatae Elizabeth ancillae accurrentes,tenuerunt eum, et invenerunt eum totum incaluisse, vestesque nimio sudore madidas. Saepius autem iterans clamorem, tandem dixit: In nomine Domini oro, ut cessetis ab oratione, quia jam igne consumor. Et quas tenebant eum, vix calorem manibus poterant tolerare. Mox autem, ut cessavit oratio, refrigeratus est.Accidit itaque hoc mirum anno ante mortem Dei famulae: et juvenis ad ordinem Fratrum Minorum se transtulit, sic attractus. Contigit hoc frequentius et aliis, pro quibus ipsa Dominum exorabat. Discite quo charitatis ardore fervebat, quae calore suo fluxum secularis concupiscentiae siccat, et ad amorem aeternitatis inflammat. |