Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber VII
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT VIQualiter quidam ingrati sanctae Elizabethnon valuerunt progredi
CUIDAM pauperculae vicinae partui nutrix pauperum Elizabeth, hospitium et in eo jussit omne commodum provideri. Infanti cum baptizaretur nomen suum Elizabeth imponi voluit. Qualibet die matrem visitans, benedicebat, pascens eam pie et dulciter integro fere mense. Tandem cum a benefactrice sua accepisset pallium et calceos, quos de sanctis pedibus exuit, et pepla, lardum, et farinam, et duodecim nummos Coloniensium, et puerum manicis, quas de pellicio famulae suae tolli jusserat, involutum, sero valefaciens dominae beneficae, recessit mane cum marito, puero derelicto. Ante matutinas vero dixit miseratrix Elizabeth ancillae suae, Defer quas habeo species pauperculae illi, quibus utens confortetur. Quae veniens invenit puerum sine matre. Quod audiens piissima: pergens, inquit, cito affer puerum, ne negligatur. Quem allatum commisit uxori cujusdam militis procurandum, accersitoque judice civitatis, praecepit, ut per diversas vias mater pueri quaereretur. Qua non inventa, dixit ad dominam Elizabeth ancilla. Ora ad Deum, ut ostendat matrem pueri, timebat Magistri Conradi iracundiam vehementer. Et dixit domina: Non scio petere, nisi quod voluntas Domini fiat. Et ecce post modicum vir regressus prostratus veniam petivit. Mulierque adducta de ingratitudine et offensa gratiam imploravit. Uterque vero manifeste professi sunt, quod progredi non valentes, tanquam coacti redierunt. Ablatum autem est a muliere ingrata, quod datum ei fuerat.Sane pallium collatum est devotae virgini, quae mox in castitate se vovit Domino servituram. Calcei vero dati sunt cuidam viduae, compassa tamen misericors Elizabeth, mulieri calceos alios dari jussit. Quae recepto puero discessit.Vide nunc evidenter, quomodo triumphat gratia de natura, et super eam praevalet excellenter. Nonne consideras, quod haec repleta gratia alienos parvulos in Deo complectitur, et suorum natos viscerum a se abdicans obliviscitur? Nempe parvulum uteri sui infantulum, annum et sex menses habentem, ne nimio eum amplecteretur affectu, a se omnino elongari fecit, occasione ejus timens a spiritualium exercitio praepediri. |