Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber VII
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT VDe zelo sanctae Elizabeth ergaanimas infirmorum
AT vir justus videns, quod fervore spiritus semetipsam non curaret, cunctaque terrena tanquam stercora reputaret; timens teneritudinem nobilitatis ejus posse morborum contagio infici, vel corrumpi; a talium eam familiaritate arcebat: a tactu etiam et deosculatione ulcerum prohibebat. Nempe circa horridos, et foetidos, et omnibus abominatos miseros inaudita a seculis et stupenda ferebatur sancti spiritus vehementia: et incredibili et miranda commanendi, contrectandi, procurandique studiosissima diligentia. Prodigalitatem ei etiam et immoderatam eleemosynarum largitatem, quae necessitatibus nil retinere curavit, prohibuit servus Dei.Nec pati se dignum judicavit, quod talis persona ori proprio detrahens, deficeret aliis largiendo. Actum hunc inspiratio divina mentem docuerat, quem sic per servum suum temperandum decreverat.Instabat tamen ministrans in hospitali et cooperans. Balneatis sternebat, in lectos deponebat et tegebat, dicens ad ancillas: Quam bene nobis est, quod dominum nostrum sic balneis lavamus et tegimus! Cui una ex eis, Tibi, inquit, dominae bene est cum istis; nescio si aliis ita bene est.O res miranda et digna memoriae commendanda! Nulla scriptura loquitur sanctorum quenquam tanta sedulitate, tantaque familiaritate sordidissimorum infirmorum immundicias obsequiosis manibus contrectasse, tamque indefesso corde omnibus miserscordiae operibus usque ad mortem insudasse. Merito proinde apud misericordiarum patrem specialis gloriae praerogativa praelucet, cujus miserationes super omnia opera ejus. Quia non solum corporalibus commodis, sed in spiritualibus exhortationibus studiose curavit cunctis prodesse fidelibus.Admonebat pie homines, ne parvulos negligerent baptizare: Infirmos, ut Sacramenta Ecclesiae requirerent et perciperent, verbis et factis efficacissime inducebat. Nam quandam pauperculam, ut confiteretur admonens, non profecit. Jacebat enim misera illa somnolenta et pigra. Quam benigna animarum zelatrix virgis verberavit, et a somno negligentiae verberibus excitatam ad Confessionem induxit. His et aliis pietatis exercitiis jugiter intenta majestati divinae grata extitit et placuit, mundi amatoribus displicuit, apud quosdam etiam pios reprehensibilis apparuit; nunc autem inter sanctos tanquam sol resplendet. |