BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT IX

De contemplationis gratia, in

qua diu permansit

 

FREQUENTER cum a pietatis opere vacabat, orationi vel contemplationi potius Dei famula cum solitaria erat, oculis, manibus, cordeque ad Deum suspensis devotissime intendebat. Lachrymas fundens largissime, nunquam tamen ut a flentibus assolet, faciem deformabat. Fluebant tanquam de fonte, vultu ejus serenissimo et jocundissimo existente. Erat namque gaudens et jocundissima etiam in tribulatione; adeo quod nunquam visa sit molestiam pati; refulgebat in ea conversatio amabilis, actio humilis, habitus contemptibilis, affectio sancta, cogitatio sincera, mundum cor, conscientia bona, intellectus purus et simplex, fides non ficta, spes invicta, charitas perfecta, vita immaculata, contemplatio continuata.

Non discredas nec mireris in his, quas audis; luce enim clarius cuncta patent. Rapiebatur enim in excessum et extasin mentis; sed non erat in ejus raptu rara hora, et brevis mora, verum multa frequentia et persistentia diuturna; siquidem per horas aliquot perduravit. In illo itaque divino lumine consolata et informata intellexit et didicit, unde tanta perfectio emanavit. Inde enim humanae infirmitati influit, quo in hac mortali vita prudenter, fortiter, temperanter, justeque vivatur. Ibique angelicas visitationes, visiones, et allocutiones, multasque revelationes tam diebus, quam noctibus habere meruit, quae tamen omni studio occultavit.

Ipsum quoque Dominum Jesum facie ad faciem, multitudine sanctorum comitatum vidit, se benignissime alloquendo consolantem, et apparendo confortantem. Quam ob rem cum a secreto contemplationis veniret, cernebatur facies ejus splendore mirabili refulgere; et quasi solis radii ex ejus oculis procedebant. Splendida quippe fiebat facies ejus, dum respiceret in eam Dominus. Videntesque, qui digni erant, claritatem ipsius, mirabantur valde. Cumque, sicut dictum est, per horas aliquot rapiebatur in spiritu, postmodum diutissime permansit, quod nullo cibo corporali, ve modicissimo pascebatur. Reficiebatur namque intus invisibili mentis cibo.

Multa quidem et alia de hac foemina dici poterant, et debuerant; sed in omnibus fastidii mater, prolixitas, est cavenda. Nempe natalium ejus generositatem, conversationis humilitatem, vitae sanctitatem, mundi contemptum, patientiam adversitatum, largitatem eleemosynarum, mirabilium operum et virtutum effectum vix aliquis sufficiet enarrare. Haec autem breviter paucis verbis perstricta sunt, ad utilitatem Ecclesiae, ut laudetur in ea Jesus Christus sponsus ejus, qui est benedictus in secula.