BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT II

De larga eleemosyna ipsius

 

CONVENIT igitur loco et die praefixo pauperum debilium, coecorum,. et aliorum egentium infinita utriusque sexus undique multitudo. Aderant viri et famuli robusti, qui tumultum compescerent, et turbam per loca disponerent ordinate. Et ut vulgi ignobilis audacia, et indigentium comprimeretur aviditas stolida, lex statuta est, positaque paena, quod si quis de loco surgeret, vel aliis praejudicium faciens eleemosynam iterato accipere praesumeret, capillorum detruncationem confusibiliter sustineret. Erant insuper personae fideles et idoneae in dispensatione hujus ministerii constitutae. Praeterea aderat multitudo non minima, quae videre venerat, quod fiebat. Horum omnium stabat medio Regina gloriosa, et inclyta, vultu placido, corde jocundo: miserans in hilaritate, tribuens in simplicitate. Ibat succincta inter miseros consolatrix miserorum. Gaudebat in exercitu pauperum filia Principis. Gratulabatur in advenis et pupillis hospita liberalis: tribuens et distribuens, prout destinavit in corde suo; non ex tristitia, aut ex necessitate; sciens quod hilarem datorem diligit Deus.

Distributis itaque inter tot millia pauperum tot thesauris, marcis videlicet quingentis una die, redierunt ad loca sua, Dominum in famula sua Elizabeth collaudantes.

Remanserunt autem nocte illa infirmiores et debiliores quique in angulis, et in sepibus hospitalis. Quos videns pauperum miseratrix collegit; praecipiens ignem in longum parari coram eis, panesque distribui, quorundam pedes lavari et ungi, singulisque sex Colonienses nummos dari, majoribus et pusillis. Tunc repletum est gaudio cor eorum, et lingua exultatione, caeperuntque cantare. Quod audiens hujus autrix laetitiae, gaudebat cum gaudentibus.

Die obsecro, quis unquam Imperatorum, Regum vel Principum, aut etiam sanctorum, tam copiosam uno die locoque in tot millia pauperum effudit eleemosynam. Vero non est in hac praerogativa gratiae inventus illi similis: ideoque non immerito eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia sanctorum.