BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT III

De conversione cujusdam puellae

 

ILLO quoque die, quo tam larga quingentarum marcarum fuit eleemosyna distributa, contigit ut puella quaedam capillis ornatissima, tanquam statutae legis praevaricatrix dominae Elizabeth judicio offerretur. Quae visa capillorum ejus pulchritudine, jussit eos continuo circumcidi. Quo facto coepit adolescentula alta voce ejulare. Aderant quidam dicentes, eam innocenter punitam. Venerat non eleemosynam acceptura; sed sororem suam infirmam visitatura. Quibus domina Elizabeth, Bene, inquit, pro ea factum est: his capillis choreas de caetero non frequentabit. Quae cum vocata fuisset, et ad ejus venisset praesentiam, quaesivit, si quando melioris vitae propositum habuisset. Puella respondit: Dudum, inquit, Domino in habitu religionis famulatum exhibuissem, si non me tantum caesariei meae claritas pulcherrima delectasset. Ecce quomodo gravabat eam caesaries! Vere cum Absolone pulcherrimorum capillorum suspendio interisset, nisi eam Dominus per famulam suam Elizabeth totondisset. Quo audito, dixit Elizabeth, castitatis amatrix: Plus igitur gaudeo de tuorum praecisione capillorum quam de filii mei gavisura forem in Romanum imperium provectione. O verbum gratiae, sermo regalis, de fonte prodiens sincerissimae charitatis. Assumpsit ergo eam piissima domina, mutato seculari habitu in hospitali perpetuo servituram.