BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT I

Beata Elisabeth omnem dotem suam in pecunias

resolvit ad erogandum egenis

 

POST mortem illustrissimi Principis, felicis recordationis, Ludewici Thuringiae Lantgravii, relicta ipsius venerabilis Elizabeth aliquandiu, ut praedictum est, pauperem gessit vitam, et gravem cum hilaritate multa et patientia pertulit egestatem. Tandem Magistro Conrado mediante, quem dominus Papa Gregorius nonus eidem dederat defensorem, a domino Henrico, fratre mariti sui, quadam accepit Dei famula pensionem. Erat quippe idem Heinricus vir benignus, et Magistro Conrado satis subditus et devotus.

Acceptam vero fidelis dispensatrix et prudens non fodit in terram, nec in sudario abscondit pecuniam domini sui: sed ad mensam dedit eam, et tradidit ad usuram. Nempe haec verissima Christi discipula Evangelicis edocta consiliis obedivit, et omnia quae habuit, vendidit, pro rebus suae dotis immobilibus res petens et acceptans mobiles; mobilem per mortem se cognoscens; de mobilibus sibi satagens aeterna et immobilia promovere. Juxta evangelicum vero dictum datura pauperibus jussit edicto de circumferentia oppidi Marburg ad duodecim milliaria multitudinem pauperum convocari. Et ut indifferens sit, nuÏÏique praecludatur haec largitatis gratia, certus locus et dies cunctis venire volentibus designatur.