BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VI

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VII

De affabili ejus convictu

 

PORRO quam dulciter et humiliter cum domesticis suis ancillis et familia conversata sit, quis enarrabit? a pueritia enim usque ad finem vitae suae cum simplicibus et humilibus et cum pauperibus conversatio et confabulatio ejus fuit. Tandemque post mutatum habitum, ab ancillis suis, quae etiam omnino pauperes et degeneres, dominam se noluit appellari: sed fimplici suo nomine tantum, sicut coaequales vel inferiores consueverant vocitari. Cum quibus et cibos coquere solebat, simulque sumere: faciens eas in mensa ad latus suum sedere, et de sua scutella pariter manducare, quarum una Hyrinegardis nomine, tantam humilitatis exhibitionem stupens, die quadam dixit ei: Tu domina in nobis tuum meritum cumulas, nostrumque periculum perpendere dissimulas, quae intumescere possumus, quod una tecum comedimus, et in tuo latere residemus. Ad haec ancilla ancillarum Christi; Ecce, inquit, oportet te in sinu meo sedere, et fecit ipsam Hyrinegardim in suo gremio residere, sicque cum eis affabilis, et benigna victitabat: tractabilis et mansueta; sermonibus affluens dulcibus, et jocundis, et nihilominus utilitate foecundis.

Nequaquam enim sustinere poterat, quod quisquam, ea praesente, verba vanitatis, vel indignationis et irae proferret. Verum si quando coram ipsa hujusmodi verbum insonuit, mox illud gratiosa auctoritate castigavit dicens: Ubi nunc Dominus? de se etenim loquentibus consuevit Dominus suam prasentiam exhibere.