BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VI

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VI

De magna paupertate

quam sustinuit

 

ACCIDIT eo tempore, ut Rex potens Ungariae, pater hujus pauperculae Elizabeth, solennem mitteret nuncium, Comitem videlicet Pamam nomine, cum multo comitatu; ut revocaret ad terram suam Elizabeth filiam ipsius. Audierat Rex gloriosus et dives, quod filia sua quasi mendica vivens, omni solatio esset destituta. At praefatus Comes in Marpurg oppidum cum suis veniens, invenit domini sui Regis filiam sedentem ad colum, et lanam nere. Et prae admiratione Signo se Crucis consignans, exclamavit, dicens: Nunquid hactenus visum est, filiam Regis lanam fusare?

Attentavit autem ille nobilis animum ejus flectere, ut ad patrem et ad regnum unde habebat originem, remearet. Verum illa paupertatem Christi regalibus patris divitiis et thesauris, exiliumque pro Domino natali praeferens solo; induci non potuit, ut cum nunciis patris ad terram nativitatis rediret.

Tunc illi ad regionem suam reversi sunt, nostra vero quaestuaria ad colum suum residens apprehendit fusum; victum sibi manibus quaeritando. Tantoque studio huic instabat operi, quod saepius et debilis, et infirma, lectoque jacens lanam fusabat. Cumque ancilla colum de manibus ejus, ut sibi parceret, rapiebat; ne omnino esset otiosa, ad futuram filationem lanam trahendo et dissipando manibus ejus praeparabat. Sicque cum his, quibus fusabat, egit fideliter, ut aliquando a Magistro Conrado, ut veniret Hysenach, a Marpurg vocata, Sanctimonialibus de Aldenburg cum aliquanta lana pretium, quod acceptum ab eis nondum meruerat, remitteret, ne quid ultra debitum retineret.