BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VI

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT V

De ipsius victus et vestitus vilitate

 

REMANSIT autem paupercula Elizabeth sola Deo soli derelicta, in humilitate et paupertate multa degens: alimento et tegumento vilissimo sustentata. Nam cibos cum ancillis praeparabat insipidos et insulsos: utpote cui ad praeparationem nec ars nec materia suppetebat. Leguminibus, vel communibus oleribus saepe in simplici aqua decoctis contenta erat, propter nimiam egestatem. Et cum idem miserabilis cibus ejus neglectu adustionem saperet; pro hoc ancillarum correptionem cum gaudio sufferebat. Si quid vero quandoque delectabile habere poterat; hoc ori suo subtrahens, pauperibus in ejus hospitio manentibus ministrabat. Victum etiam manuum opere, velut quaestuaria, quaerere consuevit. Linum quidem fusare nesciebat. Lanam vero de Aldenburg coenobio Sanctimonialium sibi transmissam fusabat: Accipiensque minus, quam debuit, inde se, ut poterat, sustentavit. Haec de victu dicta sunt.

De vestimento quid dicemus? vestis ejus vilis et aspera fuit: pallium ejus coloris grisei, quod breve fuit: alterius coloris panno prolongatum fuit. Manicas et tunicae rupturas alterius coloris panno habuit emendatas. Panniculos quoque viles et abjectos cujusque coloris et undecunque collectos affumens, propriis manibus, ut poterat, jacturam incendii laris coquinae restaurabat; veteresque scissuras attriti amictus sui reficiens, acu imperita, pannis vilibus obstruebat.