BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VI

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT IV

De institutione hospitalis

in Marpurg

 

ET quia charitas, ubicunque mentem impleverit, operari magna consuevit, Xenodochium instaurare coepit, ubi infirma Christi membra colligeret, in quibus ipsi Christo Domino subserviret. Et ut ad serviendum expeditam se et habilem redderet, secularium indumentorum pondus et fastum abjiciens, humiliavit Regis filia, corpus suum; utpote ancilla Christi servilem se ostendens personam. Suscepit itaque de manu Magistri Conradi habitum humilem et abjectum, cui obscuritas in colore et vilitas inerat in valore.

Induta est vestitu consimili cum ea armigera ejus Guta charissima, puella devotissima, et pedissequa fidelissima. Incumbebat Dei famula Elizabeth orationi assidue; exercebat opera charitatis et misericordiae. Et quos paupertas, debilitas, vel infirmitas plus aliis oppresserat, quosque devotio plus commendabat, in suo hospitio colligens, ipsis in persona propria humillime ministrabat.

Cernens autem Magister Conradus, quod hujusmodi miserabiles et despectas personas mensae suae apponeret, reprehendit. Cui illa anteactam vitam recolligens, dixit: Necessario se contraria contrariis sic curare; asserens et a talibus se gratiam accipere singularem.

Intelligens igitur vir prudens discipulam Christi ad summae perfectionis culmen velle conscendere; omne quod ab hoc proposito retardare eam putavit, amovere; et quod promovere credidit, studuit adhibere. Ideoque omnem familiam pristinam in qua delectari vel solatiari consueverat, paulatim ac sigillatim ab ipsa repulit: quos singulos cum dolore gemituque dimisit. Tandem venerabilem dominam Hysentrudim ei praedilectam ab ea expulit: a qua se cum multo cordis gravamine et infinitis lachrymis separavit. Postremo Gutam, quae cum ea ab infantia fuerat, quam specialissime dilexit, ab ea expulit; quam cum multis fletibus ac suspiriis dereliquit. Proinde autem sacerdos sanctus Dei famulam omni humanae societatis solatio destituit; ut et obedientiae ejus innotesceret constantia, et adhaerendi Deo soli praeberetur copia.