BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VI

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT III

Qualiter contemptum mundi

a Domino impetravit

 

MAGISTER vero Conradus, qui eam commissione Apostolica erudiendam suscepesat, et regendam, de profectu salutis et sanctitatis ejus sollicitus, contemptum ei temporalium persuasit, et despectum omnium terrenorum. Quod Dei famula considerans se suis viribus non poste perficere, conversa ad Dominum, quod concupivit, precibus impetravit. Nam cum orationem devotam fudisset ad Dominum, familiariter dilectis pedissequis dixit:

Dominus audivit orationem meam. Et ecce omnes mundanae possessiones et divitiae, quas olim dilexi, sunt a me tanquam stercora reputata. Ipsos etiam uteri mei dilectissimos parvulos, quos tenerrimo amplexu affectabam, jam velut alienos intueor, Deo teste. Ipsi eos obtuli, et commisi, ipse de eis ordinet, et impleat suae beneplacitum voluntatis. In calumniis quoque hominum, et detractionibus malignorum, meique contemptu gratulor et delector. Nullam creaturam, sed solum omnium diligo creatorem.

O sublimem animam! quae nec rerum cupidine, nec prolis dulcedine, nec contumeliarum amaritudine potuit incurvari! O quam pura oratio, et quam sincera devotio, quae tantam gratiae copiam meruit obtinere! O singularis charitas, quae tantae virtutis magnitudinem opere praevaluit exercere!