BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VI

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VIII

De indefessis exercitiis

operum pietatis

 

IBAT quoque cum ancillis ad domus pauperum, faciens secum deferri panes, carnes, farinam, aliaque victui necessaria: quae manu propria pauperibus largiens, diligenter lectos et vestes eorum respiciens visitabat; occulte annulos aureos, et pepla serica, aliaque xenia secularia vendendo distrahens, egentibus ministrabat. Et quidquid pauperes desiderabant, haec illis studiosissime providebat. Nempe aegro desideranti pisces, cupiens satisfacere, procuratorem suum invocans Dominum Jesum Christum, ad fontem prorsus sterilem, ut aquam hauriret, festinavit. Moxque ad hospitium reversa piscem sufficientem in vase reperit, et infirmum refecit.

Multa etiam miracula in vita sua per eam dignatus est omnipotens ostendere: quae ipsa humilitatis cultrix studuit occultare. Mater quoque ejus jam dudum miserabiliter ab Ungaris interempta, in somnis ei apparens flexis genibus., dixit:

Mi dilecta filia ora! pro doloribus meis, quos adhuc patior; quia negligenter vixi: potes enim.

Evigilans Elizabeth, surgit cum fletu, oravit devote, et iterum obdormivit. Adest mater denuo, et gratias agens se asseruit liberatam: dicens orationem ejus cunctis eam. invocantibus profuturam.

Inter caetera pietatis opera ministra Christi Elizabeth, puerum paralyticum, utroque parente orbatum, continuoque fluxu sanguinis laborantem, quandoque sex vicibus, vel pluries ad hujus aegritudinis requisita, brachiis sanctis noctibus deferens, suis manibus sordes abluebat.

Quo mortuo, virginem leprosam assumpsit. Cui in domo sua absconditae omne charitatis impendit officium: ut non solum ad cibandum, eique sternendum, et lavandum, verum etiam ad discalceandum eam se mulier sancta Regis filia humiliter exhiberet.

Qua per Magistrum amota, puerum pauperculum scabiosum, nec pilos in capite habentem, curandum assumens, ejus in lavando et medicando; nescio a quo didicerit, curam gessit.

Praeterea Elizabeth ancillarum Christi humillima suis subserviens, ollas, scutellas lavabat, patellas caeteraque vasa coquinaria mundabat suis manibus et tractabat. Et ut hoc abjectum et servile opus liberius exercere potuisset, ancillulas eo tempore de domo emittebat. Quae regressae, ipsam id agere, vel egisse saepius invenerunt.

Loquar nunc ad te confidenter, o nobilis et sancta foemina, Quid est Elizabeth? quid operaris regis filia? cur inquinaris per haec vilia? quae nutriebaris in croceis, cur amplexaris stercora? quare spernis palatia, et amas tuguria? responde obsecro mihi.

Noli mirari quae facio opera: non ego operor illa, sed in me manens Dei gratia, quae ego ago, non vilia, sed Dei mirabilia: nec sunt inquinamenta, sed morum medicamenta. Cave ne dicas stercora, quibus sanctificantur pectora. Contempsi mundi palacia: quaesivi enim regna coelestia. Elegi vitam quam reputavi despectissimam: et si foret despectior, hanc praeeligerem ut charissimam. Nam per viam arctissimam itur ad gloriam amplissimam.