BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber V

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VI

Quomodo ossa conduntur in

sepulchro patrum suorum

 

DENIQUE vigiliis, et orationibus, et eleemosynis, Missarum solenniis, et oblationibus, et omnibus ad decorem funeris, et salutem animae pertinentibus, rite, devote, ac solenniter consummatis, nobiles illas ossium reliquias in sepulchro majorum suorum venerabiliter condiderunt. Aderant ibi domina Sophia mater, dominaque Elizabeth relicta, Henricus et Conradus, fratres ipsius Principis, eratque luctus et moeror, omniumque tristitiam novit, qui solus moerorem considerat et dolorem.

Mortuus est autem anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo septimo, tertio idus Septembris, in Sicilia, civitate, quae dicitur Ortrant. Translatisque ossibus, ut praedictum est, sequenti anno sepultus est in coenobio Monachorum Ordinis sancti Benedicti, quod vocatur Reinhartsprunnen. Ubi requiescat in Dei pace, Amen.