BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber V

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT V

Qualiter de Babynberg regressi

in Thuringiam venerint

 

POST haec Episcopus cum eisdem Nobilibus de recuperanda ejus dote, et commoditate, et procuratione ejus condigna et honesta ordinanda diligenter et fideliter pertractavit. Qui omnia quae juris et honestatis sunt, eidem, utpote dominae suae, de ordinaturos Episcopo promiserunt. Alias autem Episcopus ipsam eis nolebat committere deducendam. Igitur promissis acceptis, et exequiis debita veneratione et devotione celebratis, accepta ab Episcopo benedictione, et facta valedictione; hi in sua; et hi in Thuringiam cum domina relicta, et ossibus defuncti Principis, itinere prospero, quamvis lugubri redierunt.

Nunciata sunt haec in Thuringia; et commota est terra, et factus est planctus et luctus omnium magnus. Occurrerunt autem Comites, et Nobiles, milites, et de civitatibus, oppidis, et villis divites, et pauperes, utriusque sexus innumera multitudo: Venientibus ad claustrum Reinhartsbrunne, processit obviam Monachorum religiosa, et clericorum non modica congregatio; et tanti funeris reliquias devotione congrua suscipientes cum orationibus solitis et lachrymosis modulationibus perduxerunt.