Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber V
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT VIIInvehitur frater defuncti, quodexpulerit sanctam Elizabeth
POST peractam, ut dictum est, condignis exequiis tanti funeris sepulturam, et cunctis in sua remeantibus, viri illi honorabiles, et praecipui milites, qui cum felicis memoriae defuncto Principe peregrinati terram egressi fuerant, ejusque ossa, venerabiliter reducta, cum debita honorificentia tumulaverant, relictam ipsius dominam Elizabeth, quam in sua fide susceperant, curantes, Henricum fratrem defuncti, sponsionis, Bambergensi Episcopo factae, memores, adierunt.Haec sunt autem eorum nomina, celebri semper memoria retinenda. Rudolpbus Pincerna de Varila, Leutolfus de Berlstetten, Hartwicus de Erba, Waltherus de Varila: viri utique omni prudentia praediti, et honestate conspicui.Quorum primus, Rudolphus videlicet Pincerna, Principem juvenculum, aliis astantibus, caeterisque, qui aderant advocatis, sic allocutus est:Audivimus et conturbata sunt mentes nostrae; et operuit confusio vultus nostros, pro eo, quod talis viri inhonestas et impietas est inventa. Eja mi domine, quid fecisti? Fratris tui relictam moestissimam, filiam Regis nobilissimam, quam consolari, et honorificare oportuerat, sine causa de hospitio et possessionibus, tanquam turpem irreverenter ejecisti; et inopem mendicare reliquisti. Pupillos fratris, quos tua gubernare tutela debuit, a matre propter inopiam separari et elongari oportuit. Ubi tunc fraternus affectus? quid sexus fragilis, vidua desolata, mulier afflicta et exul potuit? quid denique foemina sancta nocere voluit? Proh dolor! Deum irritasti, personam tuant inhonorasti, Thuringiam confudisti, famam tuam minuisti; et vero formido est, vindictam Dei terrae superventuram, nisi satisfeceris placando foeminam tam beatam.Mirabantur qui aderant, quod tam audacter ad Principem vir constantissimus loquebatur. Sed vere merito probata virtus corripit insipientes. Obstupuit juvenis dum haec diceret, et resolutus in lachrymas multum flevit, dicens:Doleo valde, quod factum est. Ideoque ut in oculis ejus gratiam inveniam, omne quod desiderat Elizabeth, soror mea, faciam; et hoc secundum vestrae voluntatis arbitrium paratus sum pro viribus adimplere.Respondit Pincerna: Hoc est domine, omnino tua necessarium aequitati, si iram Dei evadere, et ea quae laesa sunt, cupieris reparare. |