BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT IV

Ubi Lantgravius febricitare coepit

 

PORRO bene dispositis omnibus, cum gaudio et jocunditate maxima profectus est Ludewicus Thuringiae Lantgravius, Princeps Hassiae et Saxoniae, Comes Palatinus, de terra sua eligens exulare pro amore Jesu Christi, ut in coelesti patria ab ipso recipi mereretur.

Cum tranquillitate igitur pacis transiens Franconium, Sueviam, et Bavarium, et trans alpes Italiam, Lombardiam, Tusciamque, venit in Siciliam, ubi Imperator Fridericus ipsum cum inaestimabili gaudio suscepit in civitate, quae Troja nuncupatur. Cum quo per totam viam progrediens, tandem Brundusium pervenerunt.

Inde post Nativitatem beatae Mariae semper virginis cum omni virtute militiae, aliaque familia navigare coeperunt. Sed antequam navim ascenderent, in Insula sancti Andreae Imperator et Lantgravius mutuis colloquiis fruebantur. Ibi proh dolor! delicatissimus ille et serenissimus Princeps Ludewicus coepit paulisper febribus inquietari. Singulares tamen galeolas ascendentes, seque Christo cum orationibus committentes, portum Brundisii reliquerunt. Ingressi autem civitatem, quae Orcrant, dicitur, ubi Imperatricem invenerunt, quam Lantgravius cum debita veneratione visitans, salutavit. Jamque corpus ejus acrius febribus vexabatur; ideoque ad navim reversus lecto decubuit.