BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT V

De extremis ejusdem

 

VIDENS igitur, quod sibi mortis periculum immineret, vocato Patriarcha Hierosolymitano, ab ipso Sacrae Unctionis Sacramentum accepit, qui ut officium solenne trema hoc perageret, Episcopum de sancta Cruce cooperatorem assumpsit. Peracta unctione, sacrosancti Corporis Domini nostri Jesu Christi sibi viaticum tradiderunt. Quod cum fide Catholica et sincera devotione suscepit. Sicque vir Christianissimus pro Christi nomine exul et peregrinus, Christi Cruce signatus, a peregrinatione vitae praesentis rediens ad patriam, obdormivit in Domino tertio Idus Septembris.

Quidam autem ex suis, qui navigio praecesserant, audita tam tristi ejus mortis fama, turbati sunt vehementer, et ex dolore cordis intolerabili factus est ploratus et ululatus multus nimis; ut mare concussum tremere videretur a vocibus plangentium clamore miserabili et lugentium.

O heu, inquiunt, domine, heu inclite, quomodo a te in terra aliena exules derelicti sumus! Quomodo te amisimus, lumen oculorum nostrorum, ducem peregrinationis nostrae, spem reversionis nostrae! Vae nobis.

Renavigantes tamen corpus dilecti Principis decenter et firmiter involutum sepelierunt, solennes excquias celebrantes. Nihilominus tamen iter peregrinationis, quod acceperant, perfecerunt.