BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT X

Quam reverenter solebat Missarum

solemniis interesse

 

CIRCA divina officia Ecclesiastica sacramenta affectu piissimo et ritu Christianissimo ferebatur. In omnibus igitur semetipsam Dei ministram exhibens, frequentabat Ecclesias devotissime cum reverentia et timore; ancillasque celeri gressu ad Ecclesiam praeveniens, genuflexiones faciebat occulte.

Consuevit ab adolescentia sua cum humilitate maxima semper Missarum sacris mysteriis interesse. Oculis namque fidei excellentiam ineffabilem intuens Sacramenti, ad propriae conditionis parvitatem respiciens, ornatum corporis exteriorem, capitis, pectoris, brachiorum, digitorum, caeterorumque membrorum infra Missae Officium solvit et minuit, inclinavit, vel penitus removit.

Hora vero Evangelica Lectionis, et Canonis, et qua Dominicum Corpus et Sanguis a Sacerdote immolatur et sumitur, hanc humiliationem praecipue studuit exhibere. Flagrabat enim erga Sacramentum hoc fervore omnium medullarum; stupore admirans grandi illam charissimam dignationem et dignantissimam charitatem.

Igitur dum sanctissima foemina die quadam infra Canonem plicatis sub chlamyde manibus intentius orans, fervido in Christum moveretur affectu, lux eam coelica circumfulsit. Astitit autem tunc Sacerdos quidam bonus sanctae conversationis, opinione et devotione laudabilis, cujus aperuit Deus oculos, et in hora Consecrationis Corporis Dominici vidit faciem ejus claritate nimia divinitus illustratam, tanquam solem radios lucifluos emittentem; ut mirabilis circa mentem illustrationis, mira circa corpus illustratio testis esset.

Erat autem talis ac tanta coelestis illius lucis claritas circumfusa, ut corporali luce obumbrata ipsam nequaquam posset prae splendore divino corporalibus oculis intueri. Stupuit nimis homo ille, glorificans Deum suum. Tandem hoc, quod viderat, ad laudem ejus, qui facit mirabilia, enarravit.