Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT XIQualiter sacra tempora coluit,festivitates celebravit
OBSERVATIONES sacras ab Ecclesia institutas religiose et sollicite custodivit. Nempe quadragesimalis jejunii tempus, orationibus, abstinentia, eleemosynis insistendo peregit. Corpus nihilominus proprium multis verberibus castigando. Festivitates quoque quibus nostrae redemptionis beneficia recoluntur, quanta veneratione adoraverit, qua charitate amplexa fuerit, qua pietate susceperit, qua fide coluerit, quis digne enarrabit?Audi quid fecerit. Etenim die qua domini celebratur Coena, filia regis Regi, qui ea die surgens a coena posuit vestimenta sua, se conformans; preciosas vestes postmeridiem exuit, popularisque religionis indumenta suscepit incedens humiliter, calceis cruri alligatis utens. Quis unquam de regis filia audivit talia? Solebat insuper ea die semper solenne mandatum Christi imitatrix exhibere pauperibus. Duodecim enim pauperum pedes lavit, singulis nummos duodecim, pannumque pro vestimento et panem similaginis tribuens.Collegit praeterea anno quodam ipsa die multos leprosos, eorum pedes manusque lavans, et in ipsis loca ulcerosa et horrenda deosculans, pedibus eorum humillime se prostravit. Deinceps ubicunque tales reperit assidens illis consolabatur eos, exhortans ad patientiam; nec plus eos, quam sanos horruit, largiens eis eleemosynas abundanter.Transacta sacra illa nocte in orationibus et ex memoria dominicae passionis, pietatis et humilitatis affectione concepta, mane dixit ancillis suis: Hodie dies humiliationis est, nullam a vobis volo mihi reverentiam exhiberi. Humiliansque semetipsam et in similitudinem pauperum facta, ordinavit more pauperum in gremio suo lini fasciculos plurimos parvalos, et plenum thure vasculum, de ceraque lumina parva multa nummorumque talenta non pauca. Sicque inter populares mixta ad singularum Ecclesiarum processit altaria nudis pedibus, et factis genuflexionibus ad singula fasciculum lini parvulum, et thus cum lumine modico obtulit. Et inclinans humiliter discessit.Transiens vero in plateis nummos pauperibus largiter erogabat. Ibat sic et comprimebatur tanquam una de populo. Reprehensa autem de oblationis parvitate, eo quod Princeps et domina offerre deberet magna; sed ipsa simplicitatem honestati praetulit, quoniam non ex tenacitate, sed ex humilitate prodiit. Et in spiritu humilitatis sacrificium Deus suscepit.In diebus Rogationum cum quidam contra Sanctorum decreta facientes preciosis et delicatis vestibus decorantur; ipsa Princeps regis filia laneis induta, nudis pedibus processionem Crucis et Sanctorum Reliquias devotissime sequebatur.Verbum quoque Dei auditura Christi discipula in praedicationum stationibus inter pauperrimas faemina nobilissima se semper locare consuevit; sciens quia semina in vallibus jactata in segetem plurimam ubertim pullulant et excrescunt. |