BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VI

Quomodo libertate sibi concessa

a Principe utebatur

 

CERNENS prudens et devotus Princeps, quod illustris faemina omnem intentionem suam ad Deum dirigeret, votis ejus in charitate occurrens, eandem ad pietatis opera invitans, ad omnia, quae opus Dei et honorem respiciunt, concessit liberam facultatem. Ipsa igitur ad saecularia non abutens libertate concessa, ad salutaria totis viribus ferebatur, elemosynisque et misericordiis pauperum insistens, in justificationibus Domini exercebatur die ac nocte, et omnia charitatis opera in maxima hilaritate et vultus constantia exhibebat.

Nam in habitu gloriae suae quendam mendicum infirmum, horrendum aspectu, capitis infirmitate laborantem secrete assumpsit, caputque ejus in sinu suo reclinans horridos capillos ipsius sanctis manibus suis totondit, et in occulto pomerii sui loco caput infirmi lavit, nominum vitare cupiens aspectum; a supervenientibus tamen correpta pedissequis ridebat. Nec more aliarum sublimium faeminarum delicata tractabat et sublimia vel subtilia; sed manum mittens ad fortia, fusum apprehendit regis filia; et cum pedissequis suis lanam filabat, telasque fieri procurans pro vestitu religiosis viris fratribus minoribus tribuebat.

Pauperum vestes, insuper catechumenorum egenorum propriis manibus consuebat; faciens eos baptizari: de sacro fonte eos levavit, ut compaternitatis occasione liberius eis benefacere posset. Paupercularum parientium frequens fuit consolatrix et visitatrix, ut inspiciens miseros se ad misericordiam et compassionem provocaret, et quantumcunque distarent hospitia, et quantumlibet via esset lutosa vel aspera, eos visitabat. Intrans viles casulas, nec sordes abhorrens, attulit necessaria, consolans eos; recepturam se sperans mercedem ex viae labore, ex mentis compassione, et doni largitione.