BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VII

De desiderio sanctae paupertatis

quo ardebat

 

INTER caetera gratiarum Dei, quibus haec beata resplendebat, munera; quod amplius adhuc mirandum est, Evangelicae desiderium paupertatis, spiritu sancto in ejus dulciter ascensum praecordiis fortiter aestuabat. Cum enim principatus dignitate et magnatorum obsequiis honorata polleret, divitiisque et circumfluentia temporalium redundaret exterius et intra semetipsam spiritu pauper mendicitatem prae his omnibus affectabat. Unde etiam ex desiderio cordis sui verba eructans cum ancillis suis frequenter de paupertate tractabat. Et quia affectus cordis sine effectu operis aliquali esse non poterit, coram ancillis in palatio vestibus jocunditatis se exuit, vilique pallio se induens, despecto panno caput suum operuit, et processit tanquam paupercula coram illis, sic incedens, tanquam praesago corde sui futuri status Prophetissa, dixit ad ipsas; Sic incedam, cum pro Deo meo miserias sustinebo. Quod et factum est, ut sequentia declarabunt. Tunc vero cum praedicta frequentabat flore juventutis vernabat in corpore, et vigore virtutis in opere; sed mundanae gloriae flos decidens ejus aruit in corde.