Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT VQuomodo se in absentiameriti habere solebat
MULIER haec sancta placens per omnia viro suo, non quae seculi, sed quae sunt Domini jugiter cogitavit. Confidebat in ea cor viri sui. Reddidit quippe sibi bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. Egrediebatur namque Principatuum suorum coactus negotiis, et per multa frequenter temporum spatia in longinquis regionibus morabatur. Cumque egredientem sequi non potuit, ornatum vestium ipso absente mox deposuit, capitis velamen immutavit, habitum humilem assumpsit; tanquam vidua devote et religiose se gessit. Mundo quippe placere renuit; in vigiliis, genuflexionibus, orationibus, et verberibus noctes deducens dilecti reditum expectabat. Cognoscens autem quod rediret quem desiderabat anima ejus, Princeps pius, ornare decenter et regaliter se consuevit. Dicebat enim: Non pro carnis libidine et mentis elatione, sed pure pro Christi charitate haec corpori meo ornamenta adhibeo, quatenus displicentiae peccatique occasionem tollam, ut me solam in Domino affectu et maritali diligat licito sicque ab eo, qui sacramentum sanctificavit conjugii, aeternae vitae consortium pariter expectemus.Hoc modo prudens et pia faemina marito conjugalis consortii inviolabilem conservavit fidem, ut eo absente semetipsam custodiret irreprehensibilem Deoque devotam, et praesenti gratiosam se offerret, amabilem, ac benignam.Nec defuit ei bonum illud principale matrimonii, quo benedictionem in liberis consecuta est. Dotavit enim Deus eam dote bona, foecundans uterum ejus sobole nobilissima, ut et sterilitatis careret opprobrio, et liberorum frueretur solatio.Peperit enim filium Hermannum nomine, qui successor patris Lantgravius fuit Thuringia. Filiam quoque quam duxit coniugem Dux Brabantiae. Itemque aliam filiam, quae in virginitate permanens in Aldenburch coenobio famulabatur, domina existens magistra sanctimonialium usque hodie.Mater vero Christianissima impletis purgationis suae diebus, relicto fastu, quo seculo deditae uti solent, laneis se induit, assumensque in brachiis quem genuerat parvulum, nudis pedibus clanculo et occulte processit. Ibat siquidem per difficilem castri descensum via dura et saxosa ad Ecclesiam remotam, portans infantulum propriis ulnis exemplo virginis matris, super altare sistens eum Domino cum candela. Deinde ad castrum regressa, tunicam et pallium pauperi mulierculae dare consuevit. |