BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

Tractatus

de ente et essentia

 

Pars I

 

________________________________________________________________

 

 

(Prima pars)

 

(1. De significatione entis et entitatis)

 

(1) Ens igitur, quod est generalissimum et suo ambitu omnia in se comprehendens et re et significatione, de quocumque praedicatum significat essentiam eius, de quo praedicatur, sive sit substantia sive accidens, de quo praedicatur, secundum Philosophum in principio IV Metaphysicae. Quamvis autem praedicetur de substantia et accidente indicans essentiam eius, de quo praedicatur, hoc tamen non est inconveniens, quia secundum aliam et aliam rationem praedicatur de substantia et accidente, et hoc, quia substantia et accidens sunt alterius rationis, inquantum sunt entia.

(2) Utrumque enim illorum dicitur ens, inquantum habet essentiam aliquam. Alia autem ratione habet essentiam substantia, alia autem ratione habet essentiam suam accidens, quod sic patet secundum Augustinum in libro De immortalitate animae c. 16: «Omnis enim essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est.» Alterius autem rationis est esse conveniens substantiae, alterius autem, inquantum competit accidenti.

(3) Substantiae enim convenit esse secundum propriam naturae suae quiditatem absolute non concernens aliquam extraneam naturam, qua formaliter seu qualitative sit id, quod est secundum suam substantialem existentiam. Quod patet non modo in simplicibus substantiis, verum etiam in compositis, quae, inquantum substantiae sunt, nihil habent sibi admixtum, quo formaliter seu qualitative substantiae sint.

(4) Idem patet etiam in principiis substantiae compositae. Forma enim substantialis nullo alio est forma et talis essentia, qua est substantia et principium substantiae compositae, quam se ipsa. Similiter materia, quae est altera pars compositi, ex nulla alia extranea natura est id, quod est, quo etiam est substantia et substantiae principium, nisi se ipsa.

(5) Et per istum modum convenit esse substantiae, scilicet secundum propriam intraneam naturam formaliter vel potius qualitative. Et dico ‹potius qualitative› propter materiam, videlicet inquantum enti in potentia potest convenire esse qualitativum distinguendo ipsum contra alias causas essendi.

(6) Esse autem convenit accidenti secundum aliam rationem, quam sit illa, quae dicta est de substantia. Non enim accidens habet esse secundum absolutam intraneam suae naturae rationem seu quiditatem; nullam enim talem habet. Sed totum esse suum est, ut sit quaedam dispositio substantiae secundum Commentatorem super principium IV Metaphysicae. Et sic accidens est ens, quia est entis, et hoc essentialiter secundum Philosophum in principio VII Metaphysicae. Et ex hoc elicit et determinat de accidente multas condiciones et proprietates in multis locis, quas impossibile est aliter salvari nisi attribuendo accidenti dictum modum essendi, sicut late et clare ostensum est in tractatu nostro De tribus difficilibus quaestionibus in passu, qui est ibi De accidentibus.

(7) Quia igitur, sicut supra inductum est de Augustino, essentia dicitur, inquantum est, est etiam manifestum ex iam dictis, quod esse secundum aliam rationem convenit substantiae, secundum aliam autem accidenti. Ex hoc sequitur, quod ens praedicatum de substantia et accidente significans essentiam utriusque secundum aliam rationem praedicatur de substantia, secundum aliam autem de accidente, quod est propositum.

(8) Et sic apparet de significatione huius nominis ‹ens›. Importat enim in sua significatione totam essentiam eius, de quo praedicatur, sive sit substantia sive accidens, quamvis sub diversa ratione de ipsis praedicetur, sicut et diversa ratione convenit eis esse, et hoc essentialiter, utrique modo sibi proprio essentiali.

(9) Ex hoc autem iam elicimus propriam significationem huius nominis ‹entitas›, cui competunt idem modi considerandi, qui dicti sunt de ente, sive accipiatur in substantialibus sive in accidentalibus, nisi quod ea, quae sunt dicta de ente sumendo ipsum in concreto, eadem conveniunt dici de entitate in abstracto, id est sumendo ipsam entitatem sub modo significandi in abstracto, sicut etiam ipsum nomen indicat.

 

 

(2. De quid et quiditate)

 

(1) Aliter enim se habent ad invicem ipsum quid et quiditas quam ens et entitas. Totam enim essentiam rei, quam importat ens in concreto in sua significatione, sicut dictum est, eandem importat in sua significatione entitas in abstracto. Sed sic non se habet quiditas ad ipsum quid, quod apparet considerando significationem utriusque, videlicet et ipsius, quod quid est inquantum huiusmodi, et ipsius quiditatis proprie sumendo intentionem seu rationem quiditatis.

(2) Ipsum enim quid, quamvis sit de numero generalium nominum, quae sua significatione ambiunt totam universitatem entium secundum subiecta seu quantum ad rem significatam, circa eadem tamen diversas significationes important, ut verbi gratia: Ens significat unamquamque rerum, sed sub prima omnium intentionum, qua res primo distat a nihilo, et sicut hoc significat ens concretive, idem significat entitas in abstracto, sic, inquam, de numero talium nominum generalium est ipsum quid.

(3) Secundum rem enim significat idem quod ens, sed secundum proprietatem significationis addit in significato suo modum essentialem, quo existit, modum, inquam, essentialem in generali, quo formaliter vel qualitative existit essentialiter. Et ita ipsum quid in sua significatione importat totam essentiam rei, et hoc in concreto.

(4) Quiditas autem, quod secundum abstractionem descendit ab eo, quod est quid, solum significat illud formale, quo res est quid essentialiter. Et hoc est, quod communiter dicitur et bene, scilicet quod in simplicibus idem est quiditas et id, quod est quid. Non sic in compositis ex materia et forma, quia ibi sola forma est quiditas. In simplicibus autem ipsum simplex se toto est id, quod formaliter est, secundum quod dicit Philosophus in VIII Metaphysicae, quod, si animal esset sola anima, in ipso animali quiditas et id, cuius est quiditas, essent idem. Nunc autem, quia animal compositum est ex corpore et anima, quae est forma eius et altera pars compositi, differt in eo quiditas et id, cuius est quiditas, quia sola forma est quiditas et ipsa non est totum compositum.

 

 

(3. Ponitur quaedam dubitatio cum sua solutione)

 

(1) Sed hic est quaestio non dissimulanda et ad maiorem veritatis indagationem movenda et solvenda. Et est dubitatio in hoc, videlicet quod, sicut se habet albedo ad album, sic se habere videtur quiditas ad quid. Sed albedo et album non differunt in significatione quantum ad rem significatam. Ergo similiter quiditas et quid non differunt in significatione quantum ad rem significatam.

(2) Probatio assumpti est, quod Philosophus dicit in Praedicamentis, quod album solam qualitatem significat. Sed constat de albedine, quod solam qualitatem significat. Ergo albedo et album non differunt in significatione quoad rem significatam. Ergo, quod dictum est, non videtur verum, scilicet quod quid significat id, quod ens, videlicet totam essentiam rei, quiditas autem solam formam in rebus compositis. Ex quo quiditas et quid non differunt in significatione quantum ad rem significatam, ut concludit obiectio.

(3) Sed dicendum ad istam distinguendo de significatione. Significare enim dicitur dupliciter: Uno modo significare dicitur proprie, videlicet rem aliqua voce ad hoc deputata principaliter et per se et immediate designare quantum ad substantiam vocis salvis variis modis significandi, primo videlicet quantum ad speciem partis, ut scilicet vel significet nominaliter seu verbaliter vel etiam adverbialiter, secundum quod diversi modi significandi essentiales ponunt eandem vocem secundum substantiam in alia et alia specie partis, ut simile, quod est secundum speciem partis nomen, similare verbum, similiter adverbium, sive etiam quoad alios modos significandi accidentales, puta significare per modum concreti vel abstracti in eadem parte orationis, ut albedo et album, vel secundum nominativum casum vel genitivum et sic de aliis modis significandi. Et sic sumendo significare proprie, sicut supra dictum est, album solam qualitatem significat secundum Philosophum, et album et albedo in significando non differunt. Et sic potest dici, quod quid et quiditas non differunt in significando sumendo significationem proprie quantum ad substantiam vocis, quae imposita est ad significandum.

(4) Alio modo dicitur significare communiter et magis extenso nomine significationis, ut scilicet dicatur etiam significari id, quod clauditur et importatur in intellectu vocis et rei dicto modo significatae, et sic id, quod dicto modo principaliter et primo significatum fuit, nunc sit secundarium et sub natura et proprietate denominationis designans seu significans illud, quod importatur in intellectu vocis et rei primo et principaliter et proprie significatae, quod iam secundum istum modum erit primum et principale, quod designatur in huiusmodi significatione.

(5) Et ista varietas, scilicet quod de principali et primario fiat secundarium et denominativum, habet locum in significantibus in concreto, quod significabatur in abstracto. Sunt etiam omnia talia in specie partis quantum ad substantiam vocis adiuncto sibi aliquo modo significandi essentiali, qui proprie reponit talia in specie partis, id est nominis vel verbi vel alicuius alterius partis orationis.

(6) Unde quia omnia verba personalia id, quod significant, significant in concreto et est illud, quod impersonalia significant quasi in abstracto, et haec omnia significant per modum actus, qui est modus significandi essentialis, qui reponit sic significantia in specie partis, quod est verbum, hinc est, quod tam personalia quam impersonalia quantum ad substantiam vocis propter adiunctum sibi dictum modum essentialem significandi sunt in hac specie partis, quae est verbum.

(7) Sic de pronominibus primitivis et pronominibus possessivis agendum est. Primitiva enim pronomina significant quasi in abstracto. Derivativa vero seu possessiva hoc, quod significant, significant quasi in concreto sub modo significandi essentiali, qui est significare per modum merae substantiae, qui reponit in specie huius partis, quae est pronomen. Haec ratione exempli inducta sufficiant in proposito.

(8) Secundum hunc secundum modum significationis communiter acceptum patet, quod albedo et album differunt in significando. Albedo enim solam qualitatem significat, album autem significat aggregatum ex subiecto et qualitate. Et sic potest dici de quiditate et eo, quod est quid, videlicet quod quiditas solam formam significat, ipsum autem quid etiam in rebus compositis totam rei essentiam, id est aggregatum ex materia et forma. Et sic supra dictum est, quod quid significat totum illud, quod ens importat in sua significatione.

 

 

(4. Inducitur alia quaestio cum sua solutione)

 

(1) Sed est hic quaestio, quare videlicet distinctio praemissa, quae attenditur inter quiditatem et ipsum quid quantum ad significationem, non cadit inter ens et entitatem, sed simpliciter dictum est ibi, quod quidquid significat ens in concreto, significat entitas in abstracto.

(2) Ad quod patet responsio, quia ens et entitas significant res sub prima omnium intentione, qua res primo distat a nihilo. Sed extra primum nihil est, quod non claudatur seu comprehendatur in ipso. Secundum hoc ergo ens et entitas, utrumque istorum in significando comprehendit totam essentiam rei.

(3) Quiditas autem in significando se habet ex additione ad significationem entis. Significat enim quiditas aliquid, quo secundum actum formalem existit res, quod potest esse aliquid praeter aggregatum in rebus compositis.

 

 

(5. De essentia et esse quoad ipsorum derivationem)

 

(1) Nunc de essentia et esse considerandum, et circa ea notandum, quod idem important in sua significatione et idem significant, quod ens et entitas, videlicet totam rei essentiam sive in substantiis sive in accidentibus, sicut dictum est supra de entitate et ente, quamvis differant in modis significandi, ut videlicet esse significet per modum actus, idem autem significant ens et entitas per modum habitus et quietis. Et sic etiam differunt essentia et esse.

(2) Sed est advertendum, quod secundum differentiam abstracti et concreti non differt essentia ab esse et e converso, quia utrumque eorum hoc, quod significat, significat in abstracto, sicut per se notum est in nomine essentiae. Idem etiam patet de esse, quod est de genere verborum impersonalium, quia est infinitivi modi. De impersonalibus autem dictum est supra, quod significant rem suam in abstracto. Utrumque autem istorum, scilicet tam esse quam essentia, descendit a ‹sum›, ‹es›, ‹est›, quod est verbum personale significans rem suam in concreto. Sed esse descendit ab eo significans idem in abstracto per modum actus. Essentia autem significat idem per modum substantiae cum qualitate, qui modus significandi essentialis reponit in specie partis, quae est nomen secundum Priscianum.

(3) Si autem alicui placuerit dicere, quod essentia venit ab esse, dicendum, quod hoc contingit secundum communem derivationis rationem, quae non semper importat hanc differentiam, quae est secundum abstractum et concretum, quia multiplici alia ratione potest una vox derivari ab alia.

 

 

(6. De essentia et esse quantum ad ipsorum significationem,

et primo proceditur ratione)

 

(1) Quod autem esse significet totam essentiam rei, de qua praedicatur, ostenditur et ratione et auctoritate.

(2) Ratione sic: Quia esse significat rem suam sub prima omnium intentione, qua res distat a nihilo inquantum huiusmodi – «prima enim rerum creatarum est esse», De causis propositione 4 –, quaelibet autem res secundum totam essentiam suam distat a nihilo et non secundum aliquod accidens sibi, sed modo essentiali seu essentialiter distat, ergo esse significat totam rei essentiam, sive de substantia sive de accidente simpliciter praedicetur, et non secundum aliquod adiunctum, ut ‹homo est albus› – in tali enim praedicatione non sic significat, sicut dictum est –, sed, si absolute et simpliciter dicatur ‹homo est›, importat in sua significatione totam hominis essentiam.

(3) Secundo patet idem ratione sumpta ab intimitate eius. Nihil enim est intimius essentiae rei quam ipsum esse. Sed inter omnia, quae sunt aliquid essentiae, nihil tam intimum sicut ipsa essentia sibi ipsi est. Ergo esse est idem, quod essentia rei.

(4) Nec potest dici, quod essentia est aliquid in se, cui influitur ipsum esse et intimatur ei. Aut enim secundum hoc ipsum esse sic influxum est substantia vel accidens: si substantia, non est ibi alia substantia quam essentia rei; si autem dicas, quod est accidens, hoc non potest stare, quia nullum accidens potest esse magis intimum, quam essentia sibi ipsi est.

(5) Tertio arguitur ratione sumpta ex simplicitate eius. Simplicissimum enim omnium eorum, quae sunt in re, est ipsum esse. Unde ipsum potissime convenit simplicissimis entibus, puta intelligentiis, si sunt, sed prae omnibus ipsi primae causae. Unde et eius nobilissimae actionis, quae est creatio, nobilissimus et primus est effectus, ut dicitur 4 propositione Libri de causis: «Prima rerum creatarum est esse.» Et alibi in eodem in commento, quod soli Deo competit creare. Sed nobilissima actio inquantum huiusmodi terminatur ad nobilissimum effectum. Nihil autem pertinens ad rei essentiam est nobilius ipsa essentia neque aeque nobile. Ergo actio Dei nobilissima, quae est creatio, non terminatur nisi ad essentiam. Sed terminatur ad esse. Ergo esse est idem, quod essentia.

(6) Praeterea necessarium esset secundum dictam positionem, si esse esset accidens, quod prima essentiarum haberet aliud principium quam Deum, vel oporteret dicere, quod res procederent a Deo mediante aliquo accidente, quod esset formaliter causale principium ipsis rebus sic procedentibus a Deo, quia «prima rerum creatarum est esse», sicut dictum est.

(7) Praeterea idem arguitur ex causalitate ipsius esse. Ipsum enim esse est maxime causale in genere causarum formalium et est causativum substantiae secundum auctorem Libri de causis in commento, qui sic ordinat: esse, vivum, rationale, homo, qui est substantia. Huius autem substantiae, videlicet hominis, inter dictas formas maxime est causa et vehementioris impressionis ipsum esse, sicut ibi dicitur. Ergo necessario ipsum esse est substantia significans substantiam et eam totam, cuius ipsum est causa secundum modum formarum, quae sunt formae totius. Tales enim sunt formae praedictae. Et sicut dictum est de esse respectu hominis, sic se habet esse ad omnem rerum universitatem, sicut dicitur 4 propositione De causis in commento sic: «Et non est post primam causam latius neque prius causatum ipso. Propter illud ergo factum est superius rebus creatis omnibus et vehementius unitum.» Ex his ergo arguitur, quod esse significat totam essentiam cuiuscumque rei.

(8) Praeterea ista universalitas et latitudo ipsius esse est per essentiam suam. Sed intra istam latitudinem et universalitatem comprehendit etiam intelligentias, in quibus non cadit aliquod accidens. Ergo esse praedicatum de intelligentiis non significat nisi ipsarum substantiam et essentiam. Et eadem ratione de quocumque praedicatum non significat nisi essentiam eius, de quo praedicatur.

(9) Ergo patet ratione, quod esse significat totam essentiam eius, de quo praedicatur.

 

 

(7. Proceditur ad propositum auctoritate)

 

(1) Idem ostenditur auctoritate Libri de causis propositione 2: «Omne esse superius aut est superius aeternitate et ante ipsam aut est cum aeternitate aut est post aeternitatem et supra tempus.» Primum istorum est Deus secundum commentum, secundum intelligentia, tertium est anima. Et ita est hic distinctio essentiarum sub nomine ipsius esse. Ergo esse significat essentiam rerum.

(2) Praeterea in eodem libro propositione 4: «Prima rerum creatarum est esse.» Sed esse non importat nisi actum essendi. Ergo nihil aliud est dicere ‹prima rerum creatarum est esse› quam ‹prima rerum creatarum est aliqua essentia secundum actum›. Et hoc est, quod dicitur in commento eiusdem propositionis: «Et esse quidem causatum primum est intelligentia.» Ergo esse significat rei essentiam.

(3) Praeterea Boethius libro De Trinitate: «Omne esse ex forma est», id est omnis essentia secundum actum habens suam speciem est ex forma. Quod iste sit sensus inductae auctoritatis, ostendit Boethius ibidem, et ista sunt verba sua: «Statua enim non secundum aes, quod est eius materia, sed secundum formam, quae in ea insignita est, effigies animalis dicitur. Ipsum quoque aes non secundum terram, quae est eius materia, sed dicitur secundum aeris figuram. Terra quoque ipsa non secundum informem materiam dicitur, sed secundum siccitatem gravitatemque, quae sunt formae. Nihil ergo secundum materiam esse dicitur, sed secundum propriam formam.» Hucusque verba Boethii.

(4) Manifestum est igitur ex his exemplis, quorum primum est de genere artificialium, reliqua sunt in naturalibus, quod esse significat essentiam rei, quae est aliquid secundum actum, quod est propositum.

(5) Et in hoc differt esse a quod est, quia esse designat totam rei essentiam, quod est autem significat aliquam partem rei in rebus compositis. In simplicibus autem, quia non est ibi pars et pars, idem est ibi esse et quod est. Unde Boethius loquens ibi de simplici divina substantia dicit: «Sed divina substantia sine materia forma est, atque ideo unum est, et est id, quod est. Reliqua enim non sunt id, quod sunt. Unumquodque enim habet esse suum ex his, ex quibus est, id est ex partibus suis, et est hoc atque hoc, id est partes suae coniunctae, sed non hoc vel hoc singulariter.» Et ponit exemplum de homine, qui non est solum anima vel solum corpus, sed coniunctum, ut dicit. Et ideo differt in homine esse et quod est. Et subdit ibi sic: «Quod vero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud vere est id, quod est.» Ex his ergo patet, quod esse significat essentiam rei.

(6) Et hoc est, quod dicit idem Boethius in libro De hebdomadibus propositione 2: «Diversum est esse et id, quod est; ipsum enim esse nondum est; at vero quod est accepta essendi forma est atque consistit.» Comparat hic esse et quod est, id est totum et partem, et dicit, quod «id, quod est», id est pars, «accepta essendi forma», id est inquantum stat sub formalitate totius, quod vere est esse, «est atque consistit», ut manus et pes et ceterae partes, quae in eo, quod sunt, stant sub formalitate totius. Et hoc est participatio, qua id, quod est aliquid, participat formalitatem totius ad hoc, quod sit.

(7) Ipsum autem esse, id est totum, ut homo, nullo modo participat, sed secundum suam propriam formam est id, quod est, ut dicit in sequenti proxima propositione. Item in illa, quae sequitur, dicit: «Id, quod est, habere aliquid, praeterquam quod ipsum est, potest; ipsum vero esse nihil aliud praeter se habet admixtum.» Si in hac propositione intelligamus per «id, quod est» partem, planum est, quod dicit, quia pars habet sibi adiunctam aliam partem in eodem toto. Ipsum autem totum nihil habet sibi adiunctum, quo habeat esse suum, sed sua formalitas sibi sufficit ad hoc, quod habeat esse.

(8) Si autem secundum commentatorem in eodem loco accipiamus «id, quod est» aliquam determinatam naturam seu aliquam rem secundum determinatam suam quiditatem, ut corpus, tunc potest habere aliquid sibi adiunctum, ut colorem. Ipsum autem esse secundum suam universalitatem acceptum, quia claudit in se totam rerum universitatem, nihil potest habere adiunctum seu permixtum.

(9) Praeterea 5 propositione dicit: «Diversum est tantum esse aliquid et esse aliquid in eo, quod est. Illic enim accidens, hic substantia significatur.» Secundum commentatorem super istam propositionem haec dictio exclusiva «tantum» excludit istam determinationem, scilicet «in eo, quod est», ut si dicatur aliquid esse triangulare vel album, non potest ei addi ista determinatio, scilicet «in eo, quod est». Et dicitur hic esse aliquid secundum aliquod accidens secundum commentatorem, qui dicit: «Hoc loco solum subsistens solis accidentibus dicitur esse aliquid.» Hoc, quod sequitur in propositione, planum est. Et ista de Boethio inducta sufficiant.

(10) Praeterea secundum Philosophum in IV Metaphysicae unaquaeque res dicitur ens et unum per suam essentiam, non per aliquam dispositionem superadditam essentiae. Sed esse et ens sunt eiusdem rationis et ordinis. Quantum ad hoc ergo unaquaeque res dicitur esse per suam essentiam. Et sic esse significat essentiam uniuscuiusque rei. Probatio consequentiae: Sicut se habet currere ad currens, sic se habet esse ad ens. Sed impossibile est, quod currere dicat aliquam dispositionem circa substantiam currentem et currens nec importet eandem dispositionem. Ergo eadem ratione, si esse importat aliquod additum rei, de qua dicitur, impossibile est, quod ens non importet eandem dispositionem circa rem. Et ita res non dicetur ens et unum per suam essentiam, quod est contra Philosophum.

(11) Praeterea Augustinus libro De immortalitate animae c.16 dicit: «Omnis essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est.» Ergo essentia re et nomine non differt ab esse. Alias ratio Augustini in loco illo non concluderet ad suam intentionem: Si enim esse differt ab essentia, quid haec ad essentiam, quod esse non habet contrarium nisi non esse et quod ex hoc concludatur, quod essentia non habet contrarium? Ergo esse significat essentiam rei, de qua praedicatur simpliciter et absolute, ut ‹homo est›, ‹albedo est›, et sic de aliis.

(12) Patet igitur, quod esse significat essentiam. Iuxta hoc etiam ostensum est de significatione eius ‹quod est› tam in rebus simplicibus quam in compositis.

 

 

(8. De quo est)

 

(1) Si autem loquamur de quo est quantum ad eius significationem, sciendum, quod dupliciter possumus loqui de quo est secundum duplicem ipsius comparationem, quia vel comparamus ipsum quo est ad esse vel comparamus ipsum ad quod est.

(2) Si fiat comparatio ad esse, tunc esse et quo est differunt sicut principium et principiatum in genere causae formalis, et istud, quod importat modum principii in proposito, est esse, et hoc dupliciter, quia vel importat formam, quae est altera pars compositi, sicut supra inductum est, scilicet inquantum nihil secundum materiam esse dicitur, sed secundum formam suam, qua aliquid est, vel designat formalitatem totius, quam participant partes, ut sint, sicut dictum est supra.

(3) Si autem quo est et quod est ad invicem comparentur, secundum hoc quo est dupliciter significare potest, secundum quod ipsum quod est in sua significatione variatur, quoniam, si ipsum quod est significet partem rei in compositis, ipsum quo est significando importat ipsum esse, quod significat formalitatem totius, quam ipsa pars participat ad hoc, quod sit; si autem quod est dicat aliquod suppositum sive in simplicibus sive in compositis, tunc ipsum quo est significat aliquid formale, quo secundum actum essendi subsistat id, de quo dicitur, sive hoc sit tota substantia in rebus simplicibus, sive sit forma, quae est altera pars compositi, qua compositum est id, quod est secundum actum.

(4) Sed haec hactenus de esse et quo est et de esse et quod est.

 

 

(9. De existentia et subsistentia)

 

(1) Ceterum de existentia et subsistentia entium, quae etiam videntur esse de numero generalium nominum, non oportet multum intendere, quoniam, sicut se habet essentia ad esse, sic se habet existentia ad existere et subsistentia ad subsistere.

(2) Sed dicit Augustinus et supra inductum est, quod «omnis essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est.» Et sic essentia non differt ab esse. Sic dicendum est de existentia et existere et subsistentia et subsistere.