BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

Tractatus

de ente et essentia

 

Pars II

 

________________________________________________________________

 

 

Secunda pars

 

(1. Praemissa intentione contradicentium ponitur

prima ratio cum solutione sua)

 

(1) Sed sunt nonnulli, qui praehabitis contrarium dicunt et docent innitentes quibusdam sophisticis rationibus, quibus non sine periculo et gravi iactura verae doctrinae decipiuntur. Dicunt enim, quod in omnibus entibus creatis differunt essentia uniuscuiusque a suo esse reali differentia, et quod sint idem, solum est hoc possibile in prima causa, quae Deus est.

 (2) Rationes autem, quibus hoc nituntur probare, non est difficile solvere, quarum una fundatur super modum intelligendi, quae talis est: «Quidquid non est de intellectu essentiae vel quiditatis, hoc est adveniens extra essentiam et faciens compositionem cum essentia, quia nulla essentia sive quiditas sine his, quae sunt partes eius, intelligi potest. Omnis autem essentia potest intelligi sine hoc, quod intelligatur aliquid de esse suo actuali. Possum enim intelligere, quid est homo vel phoenix, et tamen ignoro, utrum esse habeat in rerum natura.» Patet ergo, quod in huiusmodi aliud est esse, aliud essentia.

 (3) Sed ista ratio deficit in suo fundamento, quod assumit, scilicet quod «omnis essentia potest intelligi sine hoc, quod intelligatur aliquid de suo esse actuali. Possum enim intelligere, quid est homo» et cetera. Istud assumptum est causa deceptionis in dicta ratione.

 (4) Si enim loquamur de significatione essentiae quantum ad rem significatam, falsum est, quod assumitur, scilicet quod «omnis essentia potest intelligi» et cetera. Quando enim intelligo hominem, intelligo hominem secundum actum suum essendi in rerum natura, secundum quod supra dictum est de sententia Augustini, scilicet quod «omnis essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est.» Secundum hoc ergo non possum intelligere essentiam hominis, nisi intelligam esse actuale eius.

 (5) Sed quod coassumitur, quod ignoro, utrum homo sit in rerum natura, hoc non est inconveniens, quia intelligendo essentiam hominis intelligo tamquam quoddam incomplexum, in quo nec est veritas nec falsitas. Intelligendo autem ipsum hominem esse iam intelligo illud idem, sed per modum complexi, in quo attenditur veritas vel falsitas. Unde non est inconveniens aliquid intelligere per modum incomplexi non intelligendo ipsum per modum complexi.

 (6) Sic enim posset etiam dici de intellectu huius nominis ‹Deus›, quod potest intelligi absque hoc, quod intelligam hanc ‹Deus est›. Possum etiam aliquid intelligere nominaliter non intelligendo illud idem verbaliter, etiamsi idem de se praedicatur, qua secundum Boethium nulla propositio verior est, ut si fiat sermo non solum de ista ‹homo est›, sed etiam de ista ‹homo est homo›.

 (7) Sed circa hoc notandum, quod verbum importat quandam compositionem, quam sine compositis non est intelligere, ut dicit Philosophus in Peri Hermeneias, quam compositionem dicimus copulam verbalem, quae dupliciter potest cadere in locutione: uno modo, ut teneat omnino medium locum et voce et significatione, et tunc ponitur in locutione semper explicite dicendo sic: Homo est homo. Et sic idem inquantum idem praedicatur de se. Et per istum modum nulla propositio verior est illa, in qua idem praedicatur de se.

 (8) Alio modo dicta copula verbalis potest cadere in locutione, ut teneat se ex parte praedicati. Et hoc planum est, si implicite ponatur in praedicato, ut ‹homo currit› et ‹homo est›; vel etiam, si ponatur explicite, potest intelligi se tenere ex parte praedicati, ut ‹homo est homo›. Tunc non intelligitur simpliciter idem praedicari de se, quia ex vi et proprietate locutionis terminus positus ex parte subiecti accipitur sub modo potentiae, sed terminus positus ex parte praedicati designat modum actus. Et propter hoc homine non existente ista est falsa ‹homo est homo›, et non solum illa ‹homo est›, sed etiam ista ‹homo est homo›, sicut ista est falsa ‹homo ratiocinatur› homine non existente, sicut etiam ista, si sic liceret hanc, scilicet ‹homo est homo›, resolvere in istam ‹homo hominat›, esset falsa homine non existente.

 (9) Sed tu dices: Non possum intelligere Deum, quin intelligam ipsum esse in rerum natura. Respondeo, quod hoc nec est ex vi huius termini ‹Deus›, qui significat rem suam absolute non implicans verbalem copulam in sua significatione, sicut dictum est supra.

 (10) Sed si necessarium est te ipsum intelligere esse in rerum natura, hoc contingit vel experientia aliqua vel ex aliquo habitu, puta ex habitu fidei, vel etiam ex aliqua conclusione demonstrative conclusa, propter quam non potes dubitare de tali veritate, sed habes de ea certitudinem infallibilem.

 

 

(2. Inducitur alia ratio ipsorum cum sua solutione)

 

(1) Est et alia ratio, cui innituntur volentes ostendere, quod omnis essentia creata differt a suo esse, quae talis est: Omne participans aliquid differt ab ea re, quam participat. Sed omne creatum participat esse ab eo, qui est esse purum, scilicet Deo. Ergo omne creatum differt a suo esse.

 (2) Dicendum ad hoc, quod participare aliquid tripliciter potest intelligi: uno modo, ut intelligatur aliqua res habere aliquid et recipere ab extrinseco. Et sic omnis creatura participat esse suum a primo et puro esse, quod est Deus. Et non solum esse suum sic participat, sed totam essentiam suam indifferentem ab esse suo. Unde dicitur in Libro de causis propositione 20: «Res omnes sunt entia propter ens primum et omnes res vivae propter vitam primam» et cetera. Secundum hunc modum participandi, sicut dicitur, quod, quia participant esse, ideo differt in eis essentia et esse, ita potest dici, quia participant essentiam dicto modo, ideo differunt huiusmodi a sua essentia, quod patet esse falsum.

 (3) Alio modo potest intelligi participatio, ut videlicet supposita essentia rei recipiat aliquid aliunde, quod cum essentia faciat aliquam compositionem. Et si hoc intendant, respondendum est per interemptionem, quod nulla creatura sic participat esse.

 (4) Tertio modo potest intelligi participatio, ut participare dicatur quasi partem capere. Et sic omnis creatura participat suum esse quasi partem capiens illius summi et puri esse, quod est in Deo, quia in creatura est esse determinatum et limitatum et sic quasi contractum in partem, quod in prima causa est secundum totalitatem suam et omnimodam simplicitatem et amplitudinem omnia circumplectens. Ex hoc autem non sequitur, quod essentia creaturae differat a suo esse, immo e converso, quia esse non trahitur sic in partem, sicut dictum est, nisi per aliquid sibi essentiale, quod non invenitur aliud quam essentia rei, in qua et per quam contrahitur et determinatur essentialiter.

 (5) Circa hoc autem, quod dicitur, quod in Deo est purum esse, notandum, quod hoc, quod dicitur purum, potest intelligi habere vim dictionis exclusivae sub hoc sensu, ut intelligatur ibi purum esse, id est causatum esse, cum exclusione aliarum quarumlibet perfectionum, scilicet bonitatis et sapientiae et aliorum attributorum. Et sic falsum est in Deo esse purum esse.

 (6) Alio modo potest intelligi et vere, quod in Deo est purum esse, id est esse non limitatum, non contractum per aliquam determinationem supervenientem. Et sicut in Deo est purum esse, ita in eo est pura bonitas et pura sapientia, et sic de aliis attributis non contractis, non limitatis. Et tale esse non invenitur in creaturis, sed ipsae habent esse limitatum et contractum per indifferentiam essentiae suae et ipsius sui esse.

 

 

(3. Inducitur tertia ratio ipsorum cum sua solutione)

 

(1) Est et alia ratio, cui innituntur, scilicet ex auctoritate Hilarii, qui dicit, quod esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, quasi in aliis rebus sit esse sicut accidens, sed non in Deo.

 (2) Sed dicendum ad hoc, quod accidens multipliciter accipitur: Uno modo dicitur accidens, secundum quod distinguitur contra substantiam. Et sic in nulla substantia creata esse est accidens.

 (3) Alio modo dicitur accidens quasi per accidens, secundum quod distinguitur contra id, quod est per se. Et sic nulli creaturae supposita essentia sua in esse esse est accidens, sed convenit unicuique esse per se tertio modo dicendi per se, secundum quod Philosophus enumerat modos dicendi per se in libro Posteriorum.

 (4) Alio modo dicitur accidens, secundum quod distinguitur contra habere absolute et simpliciter necessariam causam essendi. Et sic omni enti creato quodammodo accidit esse per istum modum, quia, quamvis in entibus inveniatur necessitas in quibusdam, in quibusdam autem contingentia, utriusque tamen istius primaria causa est Deus, non per necessitatem naturae, sed per liberam voluntatem suam. Et per istum modum, quamvis minus proprie, dicitur esse omnis creaturae sibi accidens, quia Deus potuit non creare entia, si voluisset. Et secundum hoc sane intelligitur verbum Hilarii.

 

 

(4. Inducitur quarta ratio ipsorum cum sua solutione)

 

(1) Est et quarta ratio, quam adducunt ad suum propositum: Quaecumque sunt idem, sic se habent, quod unum eorum non potest intelligi sub opposito alterius. Sed omnem essentiam creatam potest quis intelligere sub opposito ipsius esse, scilicet sub non esse. Ergo essentia cuiuslibet creati differt a suo esse.

 (2) Respondeo dicendum, quod, quando essentia creata est, suum esse est, et quando essentia non est, nec suum esse est. Ergo, sicut possum intelligere essentiam sub non esse, ita etiam possum intelligere ipsum esse sub non esse. Ergo eadem ratione sequeretur, quod tale esse differret ab esse. Et de illo iterum quaeremus, et sic in infinitum.

 (3) Ista ergo sufficiant de essentia et esse et eorum ad invicem comparatione ad honorem Domini et nostri Dei Iesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.