Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
Tractatusde ente et essentia
Prooemium
|
________________________________________________________________
|
|
Tractatus magistri Theodoriciordinis fratrum praedicatorumDe ente et essentia
Prooemium
(1) Quam necessarium sit non ignorare communia volentibus habere notitiam propriorum, ostendit Philosophus in suis Elenchis, ubi dicit, quod ignoratis communibus necessarium est in scientia propriorum deficere. Est autem secundum eundem Philosophum maxime commune ens et quae sunt entis per se, sive tamquam partes sive tamquam proprietates, sive praedicentur de ipso ente inquantum ens, sive secundum denominationem reducantur in ipsum sicut essentia et esse et quod est et quo est et similia, ut entitas et quiditas et cetera talia.(2) Istorum ergo speculationi tamquam maxime necessariae intendendum est, ne contingat in notitia propriorum deficere, si ista ignorentur, quem defectum iam dudum experientia docuit. Ex malo enim intellectu dictorum communium concluduntur nonnulla falsa circa propria, ut de simplicitate vel compositione rerum creatarum et de processu rerum particularium a Deo et de conversione earundem et reditu in Deum et similia.(3) Primo autem exponenda sunt quantum ad intentiones nominum dicta communia, de quibus agendum est, ne aequivocatio aliqua habeat hic locum, quae in huiusmodi efficaciter fallere solet. Secundo solvendae sunt rationes contradicentium. Et sic iste tractatus habet duas partes et quaelibet partium sua capitula.
Prima pars huius tractatus1. De significatione entis et entitatis.2. De quid et quiditate.3. Ponitur quaedam dubitatio et eius solutio.4. Inducitur alia quaestio cum sua solutione.5. De essentia et esse quoad ipsorum derivationem.6. De essentia et esse quantum ad ipsorum significationem, et primoproceditur ratione.7. Proceditur ad propositum auctoritate.8. De quo est.9. De existentia et subsistentia.
Secunda pars huius tractatus«Sed sunt nonnulli», ubi praemissa intentione contradicentiumponitur prima ratio cum solutione sua in primo capitulo.2. Inducitur alia ratio ipsorum cum sua solutione.3. Inducitur tertia ratio ipsorum cum sua solutione.4. Inducitur quarta ratio ipsorum cum sua solutione. |