Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
De accidentibus
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum Vicesimum Alterum:Remotio quarundam cavillationum obnitentiumdeterminatae veritati
(102) Nec obstat hoc, quo aliqui suam positionem nituntur defendere dicentes, quod inesse subiecto est accidentale accidenti, scilicet quantitati, qualitati et aliis; potest autem supernaturali virtute separari res et poni in esse sine suo accidente; igitur supernaturali saltem virtute potest esse quantitas vel qualitas ita, quod non insint alicui subiecto.(103) Sed dicendum ad istud, quod concesso, quod inesse subiecto sit accidentale quantitati vel qualitati, est tamen accidentale, sicut proprium et per se passio dicitur accidens vel accidentale, ut par et impar numero. In quibus attenditur hoc, videlicet quod eadem est definitio dicens quid est subiecti et propter quid passionis, et sunt secundi modi dicendi per se; essentia enim accidentis cuiuscumque est esse dispositionem substantiae; et haec est ratio dicens propter quid accidens inest substantiae, ut per se patet. Unde nullo modo in huiusmodi accidentibus seu passionibus cadit separatio inter subiectum et passionem, ut videlicet unum inveniatur vel inveniri possit sine alio, ac si poneretur numerum esse nec parem nec imparem.(104) Nec potest dici, quod accidentia dicantur esse dispositiones substantiae aptitudinaliter; non tamen oportet, quod semper in actu, et sic non necessarium est semper inesse, sed possunt virtute saltem supernaturali non inesse.(105) Sed haec cavillatoria instantia, ruditatis et ignorantiae filia, eradicat fundamenta et naturae et scientiae; destruit enim propriam rationem substantiarum et accidentium et eorum ad invicem differentias, sicut supra latius ostensum est. Huiusmodi autem, scilicet substantiae et accidentia, secundum suas generales rationes continent totam materiam omnium scientiarum tam humanarum quam divinarum. Tamen, quia sapientibus et insipientibus debitores sumus, dicendum, quod definitiones entium in eo, quod sunt entia, sunt definitiones eorum, inquantum sunt entia secundum actum secundum rationem suae essentiae. Ratio enim, quam significat nomen, est definitio secundum Philosophum in IV Metaphysicae; nomina autem imposita sunt rebus, secundum quod sunt in actu, sicut dicit Commentator Super VII Metaphysicae; non enim homo est res existens homo in potentia. Igitur ea, quae per se ponuntur in ratione, quam significat nomen et est definitio, sumuntur non secundum aptitudinem seu secundum potentiam. Sequeretur enim ex necessitate, quod ens tale, cuius est talis definitio, esset ens secundum aptitudinem et non secundum actum; quod enim esset aptitudinaliter animatum, non esset animal in actu, et quod esset aptitudinaliter animal, non esset homo in actu, et sic de aliis.(106) Habitudines enim definitionum et partium definitionum ad definita sic sunt per se et essentiales, quod pertinent ad regulas incommutabiles aeternae veritatis, quia in talibus habitudinibus definitionum et partium definitionum ad definita fundantur considerationes scientiarum quoad incommutabiles earum veritates. Unde Augustinus libro De immortalitate animae: “Quid enim tam aeternum ut circuli ratio vel si quid aliud in huiusmodi artibus nec non fuisse aliquando nec non fore comprehenditur?” Sunt autem huiusmodi veritates incommutabiles eo, quod fundantur in aeterna incommutabili veritate, quae Deus est, inquantum incommutabilis veritas secundum se et per se, non secundum eum modum, quo Deus incommutabiliter aliqua contingentia futura disponit vel praecognoscit. Huiusmodi enim vel dependent ab extrinseco ut mala, quae praecognoscit, vel, si sunt bona, ipse ea praeordinat et disponit secundum suae voluntatis propositum imponens eis entitatem et ordinem. Non autem huiusmodi sunt talia, vel entia vel vera per se ex incommutabili veritate inquantum huiusmodi; essent enim absolute necessaria et per se secundum propriam sui rationem. Habitudines igitur definitionum ad definita sunt per se secundum incommutabilem veritatem, quae est in Deo, et hoc per se, et pertinent ad primum modum dicendi per se.(107) Cum igitur accidentia, quae definiuntur ex substantia, sint entia secundum actum, ergo definiuntur et sunt entia secundum actum, inquantum in actu sunt entis veri, quod est substantia; eo autem sunt entis, quod sunt veri entis dispositiones, secundum quod dicit Commentator Super IV Metaphysicae. Ergo quodcumque accidens invenitur in actu in numero entium, necessarium est ipsum esse in actu dispositionem substantiae; non ergo accidentia sunt dispositiones substantiae aptitudinaliter, sed semper secundum actum positis ipsis in esse. Ad hoc autem sequitur id, quod secundum hoc convenit eis per se quantum ad secundum modum dicendi per se, scilicet inesse substantiae, ut supra ostensum est. Nulla igitur virtute vel naturali vel supernaturali potest hoc fieri, ut accidens sit sine omni subiecto. |