BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Vicesimum Tertium:

Responsiones ad rationes, quae adducuntur in

contrarium determinatae veritati

 

(108) Ea autem, quae obiciuntur in contrarium, non est difficile dissolvere, quoniam in rationibus eorum multiplex invenitur defectus.

(109) Quandoque enim procedunt ex suppositione falsi, ut cum dicunt accidentia habere propriam suam essentiam secundum se et absolute, non concernendo substantiam, quam accidentis essentiam Deus potest facere non inesse subiecto alicui. Hoc autem quantum ad utramque partem huius dicti supra latius improbatum est.

(110) Inducunt etiam ad assertionem suae intentionis, scilicet quod accidens possit esse sine subiecto, hoc, quod in principio Libri de causis habetur, quod causa primaria plus influit in effectum seu causatum causae secundae quam ipsa causa secunda. Unde quando a causato causae secundae removetur causalitas ipsius causae secundae, adhuc remanet causalitas causae primae; unde cum accidentis causa secunda sit subiectum, Deus autem sit talis accidentis causa prima, remoto subiecto adhuc Deus potest tenere accidens in suo esse.

(111) Haec ratio nimis deficit in proposito: primo, quia non est assumpta ab auctoritate secundum intentionem auctoris; loquitur enim auctor Libri de causis in dicta auctoritate in eodem genere causae, puta efficientis vel formalis vel materialis; unde ipse exemplificat in causis formalibus, scilicet in ente, vivo, rationali. Quantum autem pertinet ad propositum, non sic se habet, quoniam Deus est causa efficiens accidentis, subiectum autem est causa subiectiva seu materialis.

(112) Item deficit ratio inducta quantum ad hoc, quod intentio auctoris in auctoritate allegata non est, quod remota causa secunda a suo effectu maneat effectus idem numero vel specie, sicut patet in exemplo, quod inducit, scilicet quod remoto rationali non remaneat homo idem numero vel specie. Sed in proposito dicunt quantitatem vel qualitatem eandem non solum specie, sed numero remanere.

(113) Item ratio inducta non est ad propositum. Si enim sit aliquid, quod secundum rationem suae quiditatis per suam essentiam intrinsece dependeat ab aliquo, hoc principio intrinseco remoto impossibile est ipsum sic principiatum remanere; alioquin sequeretur rem separari a sua essentia et essentiam rei separari a re, cuius est essentia. Et hoc contingeret in proposito, quoniam, sicut supra multipliciter ostensum est, essentia accidentis non est, nisi quod ipsum est dispositio substantiae; remota igitur substantia non manet aliqua causalitas causae primae in tenendo accidens in esse.

(114) Exponenda est igitur inducta auctoritas Libri de causis et sumenda secundum verum intellectum eius, qui non habet locum in proposito, sicut patet.

(115) Praeterea illud, quod inducitur in contrarium determinatae veritatis, scilicet quod “non est impossibile apud Deum omne verbum”, Luc. 2, ergo Deus potest facere accidens sine subiecto, nihil valet.

(116) Si enim per “omne verbum” intelligatur omne, quod per verbum vel vocem significatur, falsum est, nec est haec intentio evangelistae. Potest enim verbo seu voce significari contradictoria simul esse vera.

(117) Si vero per “verbum” intelligatur ‘conceptus mentis’, sicut plerumque Augustinus sumit verbum, si intelligatur conceptus intellectualis, qui semper verus est, quoniam intellectus semper verorum est secundum Philosophum et Augustinum Super Genesim, verum est, quod “non est impossibile apud Deum omne verbum”: Quidquid enim vere concipi potest per intellectum, totum Deo est possibile. Sed tunc auctoritas inducta non habet locum in proposito, quoniam accidens esse sine subiecto non potest capi per intellectum vere, quia importat contradictionem, ut supra ostensum est.

(118) Si autem nomine verbi importatur conceptus quicumque phantasticus, in talibus non habet universaliter veritatem dicta auctoritas, puta sicut illi, qui dicebant non esse motum, et illi, qui dicebant dimensiones esse separatas. Ex quorum positione etiam arguitur contra determinatam veritatem, scilicet quia Deus potest facere plus, quam possumus intelligere; philosophi autem quidam intellexerunt et posuerunt dimensiones esse separatas. Ad quod dicendum, quod philosophi conceperunt quidem sic, sed non intellexerunt, quia, sicut dictum est, intellectus semper verorum est.

(119) Praeterea arguunt sic: Differentium per essentiam potest fieri separatio, saltem virtute supernaturali; accidentia autem habent suas proprias essentias differentes ab essentiis substantiarum; ergo unaquaeque talis essentia, sive substantiae sive accidentis, potest per se existere separatim una ab alia.

(120) Ad quod dicendum, quod fundamentum huius rationis diffusius supra improbatum est et ostensum, quod accidentia non habent per se proprias essentias, videlicet non concernendo essentialiter substantiam, sed quod ipsorum propria essentia est esse dispositionem substantiae; et secundum hoc sunt entia, quia sunt entis per ipsorum essentias, et secundum hoc analogiam habent ad substantiam per suam essentiam, non inquantum insunt substantiae, quod est accidentale accidenti, quamvis per se quantum ad secundum modum dicendi per se. Accidentale autem non confert rei suam quiditatem nec essentiam nec definitionem; et sic differentium per essentiam, quorum unum quidificatur et essentiatur ex alio et unum est alteri formaliter principium secundum esse et definitionem, ut substantia accidenti, et ex hoc necessario cadit in eius definitione, nequaquam potest esse ab invicem separatio, ut inveniatur posterius sine priori, id est accidens sine subiecto.

(121) Quod autem dicunt, quod id, quod convenit alicui secundum rationem suae quiditatis, potest Deus facere, quod ei non conveniat, et sic potest convenire accidenti virtute divina, quod non insit, quod tamen convenit ei secundum rationem suae quiditatis – sed istud dicere multum dignum est admiratione, si ab aliquo sapiente dicatur.

(122) Quod enim secundum rationem intrinsecae quiditatis inest, secundum principia speciei inest ita, ut ex eisdem principiis constet definitio talis rei secundum suam speciem dicens quid est subiectum et dicens propter quid eius, quod secundum rationem quiditatis inest, ut definitio trianguli dicens quid est triangulus et dicens propter quid passionis, quae est habere tres aequales duobus rectis. Ergo Deus posset facere, quod triangulus esset et non haberet tres aequales duobus rectis; et sic separaretur definitio a definito. Triangulus enim habet suam definitionem secundum rationem suae quiditatis; eadem autem est definitio dictae passionis; ergo posito triangulo in esse et eius definitio, quae eadem est definitio passionis, si non insit passio, stabit definitio sine definitone, et sequetur contradictio in tali positione, ad quod non potest virtus supernaturalis.

(123) Quod autem dicunt de ordine accidentium ad substantiam et de ordine ipsorum inter se, scilicet quod alia accidentia, puta qualitas et alia, insunt substantiae mediante quantitate, ut color, qui est in superficie, ut dicunt, et quod quantitas separata a subiecto virtute supernaturali subiectum est aliorum accidentium, quae secundum se non sunt separata, nisi inquantum sunt in quantitate, quae separata est virtute supernaturali, non minus praedictis admirandum est.

(124) Primo propter communem rationem accidentium in ordine ad substantiam, ex quo capiunt suas essentias, in quo, ut ridendo loquamur, non plus privilegiata est quantias quam alia aliorum generum accidentia. Competit enim communiter omnibus accidentibus unus modus habendi essentias suas ex eo ordine ad substantiam, quod sunt dispositiones substantiae; et hoc est eorum essentia. Et propter hoc non plus separabilis est quantitas a substantia quam aliquid aliorum; et secundum hoc loquitur Philosophus in VII, quod nullum aliorum a substantia separabile est.

(125) Quod autem dicunt, quod in quantitate nondum separata a substantia insint alia tamquam in subiecto, ut color in superficie, et mediante ea insunt substantiae, intolerabilem falsitatem continet. Sequeretur enim, quod qualitas et huiusmodi talia accidentia essent entia, non quia sunt entis veri, quod est substantia, sed primo quia sunt dispositiones quantitatis et deinde substantiae, quod est absurdum.

(126) Idem sequitur, si ponatur qualitas et alia accidentia inesse quantitati separatae a substantia, quia sic esset accidens accidentis et formae forma et dispositionis dispositio, et sequeretur quantitatem esse calidam vel frigidam et albam et nigram, quod non est intelligibile. Caderent enim omnia, quae secundum dictum modum inessent quantitati, a suis per se propriis definitionibus. Iam enim color non esset extremitas perspicui in corpore terminato, inquantum color per essentiam est dispositio corporis habentis in se naturam multae vel paucae diaphaneitatis et multae vel paucae luminositatis, ut dicit Commentator in tractatu suo De sensu et sensato, quam dispositionem corporis colorati impossibile est attribuere quantitati separatae, quamvis etiam non abhorreat dicere quantitatem esse calidam vel frigidam vel sic vel sic sapidam vel raram vel densam, cum huiusmodi qualitates per suam essentiam sint dispositiones substantiae habentis aliquas partes qualitativas sic vel sic ad invicem dispositas; quae partes in quantitate non inveniuntur.

(127) Quid etiam dicamus de respectibus naturae, qui non ponunt in numerum cum suis fundamentis quantum ad indifferentiam essentiae, ut respectus ad calefaciendum in igne, qui non differt per essentiam a colore, et inclinatio gravium et levium ad sua loca, quae non differt a suo principio inclinativo, quod est forma substantialis vel accidentalis gravis et levis, quae non inveniuntur et impossibile est inveniri in quantitate separata a substantia ratione iam dicta?

(128) Patet igitur impossibilitas et absurditas positionis, qua dicitur quantitatem posse separari a substantia et alia inesse quantitati sicut immediato subiecto.

(129) Invenitur etiam alius defectus quantum ad inconvenientem processum in inquirendo disputative ea, quae pertinent ad praesens negotium. Ad unam enim partem muniunt suam intentionem per rationes a natura et proprietatibus rerum sumptas; si autem pro alia parte etiam efficacius arguatur, recurrunt ad miraculum, scilicet dicentes, quod miraculose, virtute supernaturali, fiat hoc, quod in sua positione defendunt.

(130) De accidentibus igitur quantum ad eorum essentias et quiditates et modum se habendi ad substantias, item de modis definitionum suarum et de esse seu inesse eorum tantum dictum sit. Deo gratias.