Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
De accidentibus
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum Vicesimum Primum:Vera responsio in speciali determinans, quod accidentianullo modo possunt esse sine subiecto, sive pertineant adprimum sive ad secundum modum per se
(98) Ad intentionem autem propositae investigationis, utrum videlicet accidens quacumque virtute agente seu conservante possit esse sine subiecto, considerandum primo, quod ea, quae sunt per se primo et secundo modo per se, quos enumerat Philosophus in libro Posteriorum, simpliciter et omnibus modis est impossibile non inesse his, quibus conveniunt per se. Radicatur autem et fundatur haec impossibilitas in primo impossibili, quod importatur in primo omnium principio naturae, videlicet quod impossibile est aliquid simul esse et non esse, et in primo principio artis, scilicet quod de quolibet affirmatio vel negatio vera et non simul ambo.(99) Tale autem impossibile accideret, si ponatur aliquid eorum, quae sunt per se primo vel secundo modo per se, non inesse ei, cuius est per se. Quantum enim ad primum istorum modorum per se, ut si ponatur homo esse et ponatur, quod non sit animal vel rationale vel removeatur tota definitio, scilicet animal rationale, sequeretur necessario, quod homo sit et non sit. Nihil est enim homo per essentiam nisi animal rationale; ergo posito uno eorum in esse et remoto alio sequitur idem esse et non esse et importabitur contradictio, quod est primum omnium impossibilium et in quod omnia impossibilia reducuntur. Unde nulla virtute sive naturali sive supernaturali possunt talia non inesse his, quorum sunt per se.(100) Convenit autem hoc universaliter definitioni et definito, ut ab invicem separari non possint, cum in utroque istorum importetur unum et idem per essentiam. Igitur et in his, quae sunt secundi modi per se, eodem modo se habet. In his enim subiectum cadit in definitione passionis secundum eum modum, quod eadem est definitio subiecti et passionis dicens quid est subiectum et propter quid passionis. In huiusmodi igitur posito subiecto in esse necessario ponitur eius definitio; posita autem hac definitione, cum ipsa eadem sit passionis, passione posita non in esse sequitur idem esse et non esse et contradictio circa idem, quod simpliciter et omnibus modis est impossibile, ut si poneretur definitio dicens propter quid par vel impar in numero et cum hoc par vel impar a numero removeretur.(101) Similiter autem se habet quantum ad alia accidentia positiva in natura, quae per se sunt in aliquo genere praedicamentorum, ut quantitas, qualitas et cetera genera et species eorum. In his enim ea, quae cadunt in definitione eorum, pertinent ad primum modum dicendi per se, inquantum ea, quae cadunt in definitione eorum, et ipsa definitio dicitur de ipsis et convenit eis per se. Cadit autem secundum hoc substantia in definitione eorum, sine qua impossibile est aliquid ipsorum definiri, sicut dicit Philosophus in VII, cuius ratio est, quia tota essentia cuiuslibet eorum est esse dispositionem substantiae, ut supra ostensum est, et sunt entia, quia sunt entis veri, quod est substantia, ut ibi dicit in principio VII. Posito igitur aliquo istorum accidentium in esse, puta quantitate, qualitate vel quolibet alio, et remota definitione cuiuslibet eorum indicante, quod ipsum est per essentiam dispositio substantiae, et concesso, quod ipsum non sit aliqua dispositio substantiae, cum tamen ipsum tale accidens ponatur esse in actu, implicat contradictionem. Igitur nulla virtute vel naturali vel supernaturali potest hoc fieri, ut tale accidens sit actu sine subiecto. |