Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
De accidentibus
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum Vicesimum:Rudis quorundam responsio et eius destructio
(94) Fuerunt etiam alii quidam moderni temporis, qui dixerunt accidens etiam per naturam seu naturaliter posse esse sine subiecto ostentantes ruditatem positionis suae tali exemplo.(95) Sint duo angeli beati aliquo spatio inter se distantes, spatio, inquam, intercepto inter A et B; et ponatur, quod angelus existens in A illuminet angelum existentem in B; non enim loci distantia impedit illuminationes angelorum. Illuminatio igitur activa, secundum quod est in angelo illuminante, est forma quaedam habens se per modum habitus et quietis; similiter illuminatio passiva, quae est in angelo illuminato, est aliqua forma quiescens in ipso. Illuminatio igitur, secundum quod est in transitu et in fluxu inter illuminantem et illuminatum, in neutro eorum est; ergo in spatio medio erit, quia non potest esse nusquam. Sed corpus, quod est in illo spatio medio, non potest esse subiectum talis fluentis illuminationis. Ergo talis illuminatio erit in illo spatio sine subiecto.(96) Ad istud autem respondere sollicitum esse quemcumque intelligentem inconveniens est. Tamen, ut et sapientibus et insipientibus morem geramus, dicendum, quod, sicut dicit Philosophus in III Physicorum, quod actio et passio sunt unus et idem motus in mobili, sic illuminatio actio et illuminatio passio sunt una transmutatio in illuminato, quae, cum sit instantanea, idem est in ea fieri et factum esse. Nec etiam est inter angelos distantia localis, ut supponebat, et sic non oportet ibi distinguere inter illuminationem, quae sit in fieri et in fluxu per medium, et eam, quae est in facto esse, cum tota realitas et entitas eius sit in illuminato in facto esse, ut dictum est.(97) Convenit etiam accidenti in eo, quod accidens, per se inesse subiecto; contra quod peccat dicta positio. De hoc autem quantum ad generalem rationem inessendi accidens subiecto infra dicetur. |