BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Undevicesimum:

Quaestio de accidentibus in generali et eius

responsio, videlicet utrum accidens possit aliqua virtute

hoc agente esse sine subiecto

 

(92) Si autem iuxta praedicta quaeratur, utrum accidens quacumque virtute hoc agente possit esse sine subiecto et in sua essentia per se stare absque omni fulcimento alterius naturae, respondendum simpliciter absque omni distinctione, quod non.

(93) Solent autem communiter distinguere de existentia accidentis, utrum videlicet agatur de existentia eius secundum naturam; et tunc dicunt, quod accidens esse et existere sine subiecto est omnino impossibile. Si autem quaeratur, utrum possit esse sine subiecto virtute supernaturali, divina scilicet, hoc agente, concedunt simpliciter, quod possibile est ea esse sine subiecto et stare in se in sua propria essentia et quod hoc aliquando contingit.