BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Duodevicesimum:

Confirmatio dictorum per rationes sumptas ex proprietate

seu propria ratione quiditatis, quae est vere quiditas

 

(82) Quod patet etiam ex eo, quoniam, sicut proprium est solius substantiae absolutam secundum se habere essentiam et quiditatem secundum Philosophum in VII, sic proprium est formae substantiali et universaliter cuicumque substantiae simplici per suam essentiam esse quiditatem aliquam absolute et essentialiter secundum se ipsam. Si igitur accidentia sint quaedam formae secundum actum substantiarum, quarum sunt accidentia, et sunt formae simplices habentes secundum se absolute suas quiditates vel sunt ipsae suae quiditates, cum sint quaedam formae, non erit differentia inter ipsa et formas substantiales, immo erunt vere formae substantiales. Nulla enim alia ratio est, quare aliquid sit forma substantialis vel substantia simplex secundum actum in sua essentia, nisi quia ipsum est essentialiter aliqua quiditas secundum actum.

(83) Ulterius autem ex hoc ipso, quod forma substantialis est essentialiter aliqua quiditas secundum actum, ipsa est formaliter constitutiva substantiae et transmutata ipsa forma est transmutativa substantiae secundum esse et definitionem. Ergo eadem ratione, cum accidens sit quaedam quiditas secundum se et absolute secundum eos, adveniens substantiae vel recedens constituit ipsam vel transmutat secundum esse et definitionem, quod patet esse falsum.

(84) Nec obstat huic deductioni, si quis diceret, quod differt de essentia formae substantialis et de essentia accidentis, quoniam essentia formae substantialis essentialitatem quandam sibi propriam importat, qua substantia capit suam essentiam et qua vere et simpliciter est ens; essentia autem accidentis solum quandam accidentalitatem importat, qua substantia solum aliqualiter est et secundum quid.

(85) Hoc, inquam, non obstat. Quaero enim, unde sit ista accidentalitas in essentia accidentis, quam habet secundum se secundum rationem suae absolutae quiditatis, ut dicunt. Si enim in ordine ad subiectum, cui inhaeret, ergo similiter talis accidentalitas inerit essentiae formae substantialis, quae inhaeret. Si autem dicatur inesse talis accidentalitas essentiae accidentis secundum se, non in ordine ad subiectum, primo apparet hoc esse falsum, quoniam secundum hoc nulla esset differentia inter substantiam et accidens. Habere enim sic essentiam absolutae quiditatis secundum se solius substantiae est, ut dicit Philosophus in VII Metaphysicae, cuius ratio est, quia in tali essentia absolutae quiditatis secundum se nulla potest cadere accidentalitas, cum totum, quidquid est in ea, sit unum et ens per se et essentialiter et per consequens vere ens per se, quod convenit substantiae.

(86) Si igitur eorum positioni adiungatur, quod ipsum accidens est actus quidam et forma et secundum veram rationem et proprietatem substantiae, quod sequitur secundum Philosophum ex eorum positione, necessario sequitur, quod adveniens alicui constituit ipsum substantialiter et transmutatum transmutat secundum esse et definitionem.

(87) Praeterea eorum positione retenta aut advenit alicui substantialiter aut accidentaliter. Si substantialiter, ergo constituit unum et ens substantialiter ratione iam dicta. Si autem accidentaliter, ergo ipsum non intimatur essentiae eius, cui advenit, nec essentia talis intimatur essentiae eius. Sequitur ergo, quod secundum rationem suae essentiae sit quid separatum, et cum sit ipsum forma simplex carens partibus in sua essentia, ipsum totum sibi ipsi toti praesens est et se toto se totum penetrat essentialiter; ergo ipsum per essentiam est intellectus in actu.Omne enim, quod totum se toto ad se ipsum se habet, ut dictum est, est per essentiam intellectus, quia per hoc distinctum et separatum est ab omni alia natura et est omnino simplex ea simplicitate, quae constituit essentiam intellectus.

(88) Praeterea secundum eorum positionem cum accidens sit forma simplex et actus absolutae quiditatis in se et secundum se ipsum per suam essentiam, non est nisi quaedam quiditas simpliciter; omne autem tale adveniens alicui formaliter facit ipsum vere quid et ens simpliciter; ergo substantia per informationem accidentis esset vere et simpliciter quid et ens, quod patet esse falsum.

(89) Praeterea nullum ens absolutae essentiae et quiditatis secundum se invenitur in natura absque aliqua propria sibi operatione; omne enim ens est propter suam operationem, alias esset frustra in natura secundum Philosophum. Omne autem ens absolutae essentiae et quiditatis non operatur nec agit nisi effective eliciendo ipsam actionem secundum eum modum, quo substantiae proprium est agere vel pati. Quod contingit dupliciter: uno modo, ut sit substantia completa in esse stans per se sine fulcimento alicuius alterius, ut homo, lapis; alio modo, ut sit substantialiter principium substantiae agentis, ut forma substantialis, puta anima hominis, forma lapidis. Sed isti duo modi non ponunt in numerum: Tota enim substantia dicto modo composita agit, in qua totalitate forma, quae est substantialiter principium talis substantiae, principalitatem tenet in eliciendo effective talem actionem. Et iste modus, videlicet effective elicere actionem, est proprius substantiae; et sic assignatur proprium esse substantiae agere et pati, nec convenit substantiae, nisi inquantum est absolutae essentiae et quiditatis secundum se.

(90) Accidens autem non est sic elicitivum actionis, videlicet effective, sed est quoddam principium seu ratio agendi ei, quod simpliciter et vere effective elicit actionem, quod est substantia. Unde Philosophus in libro De sensu et sensato dicit, quod ignis et aqua et similia non agunt in eo, quod ignis et aqua, sed in eo, quod calidum vel frigidum. Quod pro tanto inductum est, quod appareat, quod Philosophus manifeste distinguit inter eum modum, quo substantia est principium actionis, scilicet effective eliciendo; accidens autem qualitative est ratio et principium extrinsecum qualitativum, quo agit substantia. Hoc autem nequaquam competeret accidenti, si ipsum haberet talem absolutam suae essentiae quiditatem, unde ageret necessario modo substantiae, scilicet effective eliciendo actionem, vel ipsum esset frustra in natura, quia non competeret sibi aliqua propria operatio.

(91) De natura igitur et propria ratione substantiae et accidentium, quae sunt in aliquo genere praedicamentali, tanta dicta sint.