BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Quintum Decimum:

Declaratio eius, quod determinat Philosophus,

scilicet quod quiditas substantiae est eadem ipsis substantiae,

in accidentibus autem differt

 

(64) Ad intelligentiam autem eius, quod supra dictum est et habetur a Philosopho in VII, scilicet quod in substantiis quiditas unitatem et identitatem habet cum eo, cuius est quiditas, differunt autem in accidentibus, considerandum.

(65) Huius autem rei, quam Philosophus circa differentiam substantiarum et accidentium pertractat in iam dicto libro, ratio et causa est, quoniam quiditas est id, quo formalissime essentiatur et constituitur res in esse secundum actum formalem quantum ad suam essentiam, ex quo etiam formali principio res talis notificatur in eo, quod quid est. Quamvis enim essentia in rebus compositis importet utrumque componentium, scilicet materiam et formam, quibus essentia rei constituitur, sola tamen forma est quiditas substantiae compositae, ut praemissum est. Quam formam significat definitio definiens nihilominus totum compositum et notificans in eo, quod quid est, secundum quod habetur a Philosopho et Commentatore in VII et a Boethio in libro De Trinitate, ubi pertractat, quomodo esse est a forma et non a materia, esse, inquam, in eo, quod quid est.

(66) Quamvis igitur accidentia suo modo et deminuta ratione quiditatem habeant et modo logico, ut supra habitum est, nihilominus tamen habent eam proportionaliter substantiis, videlicet quod, quemadmodum in substantiis, sic et in accidentibus se habet, ut, quod in constitutione accidentis cuiuscumque et in ipsius notificatione in eo, quod quid est, formalius est et per consequens magis notificativum essentiae eius, quiditas accidentis talis et sit et vocetur.

(67) Sicut igitur in consideratione substantiae forma est principium quiditativum et in hoc etiam notificativum substantiae in eo, quod quid est, sic habita consideratione circa accidens ipsum subiectum seu substantia est quiditas eius; unde in ipsius accidentis expositione ponitur subiectum seu substantia tamquam principium maxime formale, ut si dicam, quid est simitas, et respondeatur, quod est concavitas nasi. Additio enim nasi contrahit communitatem concavitatis et formaliter ipsam determinat ad talem specificum modum, quem habet, inquantum est simitas. Si igitur fuerit accidens per se quantum ad secundum modum dicendi per se in libro Posteriorum, subiectum exprimitur in expositione eius et est quiditas eius, et definitio subiecti dicens quid est subiectum et propter quid talis passionis est etiam definitio per se talis passionis. Si autem sit accidens non per se, sed accidentaliter inhaerens, ut album homini, ipsum subiectum est quiditas eius, sed accidentaliter et non per se, et definitio hominis est definitio talis accidentis non per se, sed accidentaliter. Et hoc est, quod Philosophus determinat in VII, scilicet quod accidentia neque quiditatem habent proprie nec definitionem, “sed, sicut quidam dixerunt, modo logico”, ut ipse dicit et expositum est supra.

(68) In hoc ergo attenditur differentia inter substantiam et accidens, videlicet quod in substantiis quiditas et id, cuius est quiditas, sunt idem propter identitatem essentialem eorum ad invicem et partium quiditatis ad invicem et partium eius, quod quid est, ad invicem. In accidentibus autem non sic se habet propter accidentalitatem, quae attenditur inter accidens et subiectum suum, quod secundum modum saepe dictum est eius quiditas. Et ideo, secundum quod determinat Philosophus, definitiones accidentium sunt ex additione et ingreditur res alterius naturae, scilicet substantia, secundum rationem suae propriae definitionis, sicut dicit Philosophus in VII sic: “Necesse est enim, ut definitio substantiae accipiatur in definitione cuiuslibet rei”.