Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
De accidentibus
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum Quartum Decimum:De tertio modo, quo quiditas invenitur inaccidentibus modo logico
(63) Potest etiam accidens tertio modo dici habere quiditatem modo logico, quia ipsum est dispositio eius, quod habet vere et simpliciter quiditatem, quod est substantia, sicut etiam dicitur ens, quia est dispositio veri entis, quod est substantia. Et sic secundum quandam attributionem logicalis considerationis attribuitur sibi nomen et ratio quiditatis. |