Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
De accidentibus
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum Sextum Decimum:Conclusio principalis de accidentibus quantum adeorum essentias, analogiam ad substantiam et quiditatem etdefinitionem et remotio cuiusdam cavillationis
(69) Ex omnibus igitur his, quae praemissa sunt, habemus, quod accidentia non habent essentiam absolutae quiditatis secundum se ipsa, sed quod eorum essentia et entitas est esse aliquam dispositionem entis, sicut dicit Philosophus, et quod secundum hoc dicuntur entia per attributionem ad substantiam, quae vere est ens secundum suam essentiam, scilicet secundum rationem suae absolutae et propriae quiditatis – analogia autem huiusmodi, quae attenditur in accidentibus secundum attributionem ad substantiam, inquantum sunt entia, convenit per essentiam ipsorum, non per aliquid accidentale in eis –; et quod secundum hoc non habent vere et proprie quiditatem nec definitionem secundum rationem absolutae essentiae ipsorum, quia ingreditur definitionem ipsorum res alterius naturae, scilicet substantia, quae est quiditas ipsorum, ex cuius etiam definitione definiuntur eo modo, qui dictus est; et quod ex his sequitur, quod in accidentibus quiditas ipsorum non est idem cum eo, quod quid est, id est cum ipso accidente, sicut e converso est in substantiis.(70) Ex his igitur omnibus manifestum est, quod accidens non habet essentiam absolutae quiditatis secundum se, sed tota eius essentia est esse dispositionem et aliquem modum substantiae, et quod in hoc per se et primo differt a substantia.(71) Nec potest dici, quod saepe dicta analogia accidentis ad substantiam, qua dicitur ens, attendatur in accidente penes aliquem respectum essentialem, quasi per quandam inclinationem ad substantiam, quo per essentiam suam inclinetur ad inhaerendum substantiae.(72) Quamvis enim talis respectus non poneret in numerum cum essentia accidentis, si quam haberet secundum se et absolute, non tamen in huiusmodi respectu seu inclinatione consisteret essentia et quiditas accidentis. Quod patet in formis materialibus et materia prima et partibus totius, quae quidem habent per suas essentias tales inclinationes seu respectus; non tamen in hoc consistit quiditas eorum, nec ex talibus respectibus sunt id, quod sunt per essentiam secundum rationem suae quiditatis, sed potius eo, quod sunt talia per essentiam, habent tales inclinationes et respectus. Respectus enim non dant essentiam nec quiditatem suis fundamentis, sed potius e converso, ratione essentiae et quiditatis fundamenti insunt tales respectus. |