BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Octavum:

Qua necessitate accidentia naturae inveniuntur in

quibusdam entibus et non in aliis et de divisione entium

in substantias et accidentia in ordine ad suos fines

 

(31) Primo igitur sumendum, quod Philosophus dicit in II l. De caelo et mundo, quod unaquaeque res est propter suam propriam operationem. Cuius dicti ratio est, quia propria rei operatio est ipsius perfectio secundum rationem finis, sub cuius ordine natura entium substantias constituit. Sicut igitur unaquaeque res, si destitueretur sua propria operatione, quae est finis, frustra esset in natura, sic etiam, si aliquid esset impertinens ad huiusmodi finem, esset frustra. Natura autem nihil facit frustra, sicut non deficit in necessariis secundum Philosophum II Caeli et mundi; et in libro De progressu animalium c. 7 dicit, quod natura nihil facit praeter naturam.

(32) His igitur suppositis manifestum est, quod, si sunt aliqua entia, quae per suam essentiam nata sunt attingere suos proprios fines, cuius modi entia dicebant philosophi intelligentias et animas caelorum et intellectum agentem, praeter talium entium essentias nulla extranea natura, quae sit accidens, in essentiis eorum invenitur, tum quia sunt simplices et intellectus in actu per essentiam – accidens autem est dispositio habentis partes –, tum etiam quia frustra esset accidens in eis, cum per essentiam suam suos fines attingant.

(33) Alia autem entia, quae per suam essentiam proprias operationes suas exercere non possunt, necessario indigent aliquibus extraneis ab essentia sua dispositionibus accidentalibus, quibus exerceant suas operationes in attingendo suas finales perfectiones, sicut manifeste apparet in substantiis corporalibus.

(34) Secundum hoc igitur universitas entium, quae sunt res primae intentionis et vere res naturae, in duplicem maneriem rerum distinguitur secundum duas differentias entis in eo, quod ens, quae est prima et simplicissima omnium formalium intentionum repertarum in rebus, qua res primo distat a nihilo, distinguitur, inquam, in substantias et accidentia, ut substantiae sint entia, quorum proprium est agere et pati et universaliter operari et sua propria operatione stare sub ordine sui finis; accidentia autem sunt quaedam formales dispositiones quarundam substantiarum, quibus suas perfectivas operationes explent in adeptione sui finis.

(35) Haec igitur differentia substantiarum et accidentium attenditur in ordine uniuscuiusque entis ad suum finem intra, qui est eius propria operatio.