BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Septimum:

Circa accidentia naturae praemittitur intentio dicendorum cum

praemunitione de discreto et cauto usu sacrae scripturae

 

(27) De accidentibus autem naturae per se distinctis per novem genera praedicamentorum alia a genere substantiae nunc agendum.

(28) In quo negotio sicut in omnibus aliis, quae ad doctrinam veritatis pertinent, summopere cavendum, ne scripto vel verbo aliquid non solum veritati, quam per fidem tenemus, contrarium asseratur, verum etiam ne aliquis ipsa scriptura sancta, quae veritati in aeternum fundatae innititur, in ipsius scripturae praeiudicium utatur, sicut diligenter monet Augustinus Super Genesim l. I c. 25, ubi sic dicit: “Plerumque enim accidit, ut aliquid de terra, de caelo, de ceteris mundi huius elementis, de motu et conversione vel etiam magnitudine et intervallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fructuum, lapidum atque huiusmodi ceteris et non Christianus ita noverit, ut certissima ratione vel experientia teneat. Turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut Christianum de his rebus quasi secundum Christianas litteras loquentem ita delirare quilibet infidelis audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens risum tenere vix possit. Et non tam molestum est, quod errans homo derideretur, sed quod auctores nostri ab eis, qui foris sunt, talia sensisse creduntur et cum magno eorum exitio, de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. Cum enim quemquam de numero Christianorum in ea re, quam optime norunt, errare comprehenderint et vanam sententiam suam de nostris libris asserere, quomodo illis libris credituri sunt de resurrectione mortuorum et de spe vitae aeternae regnoque caelorum, quando de his rebus, quas iam experiri vel indubitabitis numeris percipere potuerunt, fallaciter putaverint esse conscriptos? Quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumptores, satis dici non potest, cum, si quando de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci coeperint ab eis, qui nostrorum librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id, quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem libros sanctos, unde id probent, proferre conantur.” Hucusque verba Augustini!

(29) Secundum hoc igitur cum modestia simul et circumspectione agendum de his, quae secundum scripturam sanctam pertinent ad doctrinam veritatis. Nec facile praesumendum dicere aliquid pertinere ad fidem vel reducere in aliquem articulum fidei et contrarium eius asserere erroneum seu haereticum esse, nisi manifeste hoc habeatur per canonicam scripturam vel cognita et supposita scripturae veritate tale aliquid manifesta et necessaria ratione concludatur vel etiam nisi per summum pontificem determinetur, ad quem pertinet articulos fidei determinare. Alias ex talibus praesumptuosis assertionibus scriptura summae veritatis intolerabile praeiudicium, non sine magno periculo legentium, patietur, ut praemissum est.

(30) Quantum ad propositum autem specialiter nunc intendendum de accidentibus novem generum praedicamentorum et praecipue de quantitate et qualitate, quae sunt quasi radices et fundamenta aliorum septem generum. Communiter igitur de omnibus novem generum accidentibus agendum de natura ipsorum et quiditate in generali, inquantum sunt accidentia et condividuntur contra substantiam quantum ad generalem et communem rationem substantiae inquantum substantia, et de ordine seu habitudine eorum ad substantiam quoad inhaerentiam et inseparabilitatem eorum a substantia.