BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Sextum:

Removetur quaedam cavillatoria instantia

cum sua ratione

 

(22) Nec obstat, si fortassis aliquis fingeret definitiones talium proprietatum et per se passionum dari secundum aptitudinem, ut videlicet ipsum subiectum secundum suam propriam definitivam rationem sit aptum natum recipere tales proprietates seu passiones in se et saepe dictae passiones sunt aptae natae inesse talibus subiectis, sed non necessario insunt actu.

(23) Huius autem fictionis ruditas et falsitas primo aspectu apparet ex eo, quod triangulus non solum secundum aptitudinem, sed necessario semper secundum actum habet tres aequales duobus rectis, et sic de aliis similibus per se passionibus se habet, ut patet intuenti. Cuius causa est, quoniam, sicut dictum est, eadem sunt principia secundum esse et definitionem subiecti et passionis; sed principia subiecti non sunt principia ipsius secundum aptitudinem solum, sed secundum actum; ergo etiam secundum hunc modum sunt principia per se passionis. Principia enim solum secundum quandam aptitudinem non actuant nec essentiant rem secundum actum, nec secundum huiusmodi principia res est aliquid secundum actum; homo enim, si esset animal vel rationale solum secundum aptitudinem, non esset homo in actu.

(24) Verum est tamen quandoque definitiones dari secundum aptitudinem; sed hoc contingit, quando formae substantiales seu earum propria nomina sunt ignota, et tunc in talibus definitionibus loco formarum substantialium ponuntur talium entium propriae eorum operationes seu actiones et passiones propriae ipsis, ex quibus innotescant quoquomodo ipsae formae substantiales. Et sic ponitur sensibile in definitione animalis et rationale in definitione hominis, et designantur ibi formae substantiales animalis ab aptitudine sentiendi, hominis autem ab aptitudine ratiocinandi.

(25) Secundum hoc etiam quaedam entium propria designantur ab aptitudine quadam et non ab actu, ut risibile, disciplinae perceptibile; ridere enim in actu et percipere disciplinam in actu non sunt propria, sed ipsae aptitudines ad huiusmodi actus; et quia huiusmodi aptitudines semper actu insunt his, quorum sunt propria, ideo reducuntur in principia secundum actum, quae eadem sunt principia substantiae secundum actum.

(26) De per se passionibus igitur et his, quae proprie propria sunt entibus, tantum dictum sit.