Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
De accidentibus
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum Nonum:De differentia substantiae et accidentis secundumsibi proprias generales rationes
(36) Secundum se autem quantum ad suos formales modos considerando substantias et accidentia occurrit eorum ad invicem differentia, in eo videlicet, quod substantia secundum generalem rationem substantiae inquantum substantia est ens per se et secundum se; accidens autem secundum sui communem et generalem rationem, id est inquantum accidens, est ens per aliud seu secundum aliud, quod communiter loquentes dicunt ens in alio.(37) Potest autem iam dicta differentia duobus modis intelligi. Uno modo, ut sit sensus substantiam esse ens per se seu secundum se, inquantum substantia se ipsa subsistit et stat in esse naturae nec aliquo alio fulcitur; accidens autem dicitur ens per aliud seu secundum aliud, quia sustentatur et fulcitur in esse per substantiam.(38) Sed iste modus differentiae nec re nec intellectu est primus, quo differant substantia et accidens, inquantum sunt entia. Subsistere enim per se et non fulciri aliquo alio et fulciri et sustentari aliquo alio sunt quidam modi substantiae et accidentis posteriores essentiis eorum et quantum ad modum intelligendi et quantum ad modum significandi. Nec etiam est haec differentia universalis quoad substantias; neque enim forma materialis nec materia nec partes in toto, cum sint substantiae, non tamen per se et secundum se subsistunt in esse.(39) Est igitur alius modus intelligendi dictam differentiam substantiae et accidentis, qua dicitur, quod substantia est ens per se seu secundum se, accidens autem ens per aliud seu secundum aliud vel in alio.(40) Hic autem modus differendi, ut sit primus et universalis, attenditur in essentiis eorum, substantiae scilicet et accidentis, universalis, inquam, ut quantum ad unam partem differentiae competat omnibus substantiis, scilicet per se seu secundum se esse secundum rationem suae essentiae et propriae quiditatis, secundum aliam autem partem differentiae competat omnibus accidentibus, scilicet secundum aliud et per aliud esse, similiter secundum rationem suae essentiae et quiditatis.(41) Dico autem hunc modum differendi esse primum, quoniam ens in eo, quod ens, quo res primo distat a nihilo, cadit in primam divisionem entium, quae est per ipsorum essentias secundum rationem suarum quiditatum et secundum primam dividendi rationem, secundum quam primo dividitur ens, inquantum stat sub ratione distandi a nihilo. Prima autem ratio dividendi ens secundum hoc est vel habere essentiam per se et secundum se secundum rationem suae propriae et intraneae quiditatis vel habere essentiam per aliud et secundum aliud et non secundum rationem intraneae quiditatis, sed magis, ut ita dicamus, extraneae.(42) Patet autem, quod in iam dictis modis differenter habendi suam essentiam attenditur diversus gradus distandi a nihilo. Magis enim essentiatur et magis rationem et perfectionem entis habet et per consequens magis distat a nihilo id, quod per se et secundum se ipsum secundum rationem suae quiditatis habet essentiam suam, quam id, quod per aliud aut secundum aliud et quidificatur et capit essentiam suam. Primum istorum competit substantiae, secundum accidenti. |