Rogerius de Apulia
1201/05 - 1266
|
Carmen miserabile super destructioneregni Hungariae per Tartaros
Capitulum XXXIII
|
___________________________________________________________________________
|
|
Quomodo dux Austriespoliavit fugitivos Hungaros,et de insultu Theutonicorum inHungariam facta.
Dux, prospecto iam, quod Hungari essent unanimiter in fuga, sibi multos milites aggregavit, eos contra Hungaros in Hungariam transmittendo. Et sic Tartari ex illa parte Danubii destruebant, et ex ista Theutonici depredabantur et villas, prout poterant, comburebant, ita quod civitatem lauriensem intrantes, castrum ceperunt et illud moliti sunt per violentiam obtinere. Hungari vero de partibus illis convenientes in unum, ad civitatem manu armata euntes, civitatem ceperunt et omnes in castro Theutonicos cremaverunt. Dux nimio furore repletus, propter hoc candescens contra Hungaros fugientes a facie Tartarorum, quos in Austria collegerat et quibus fidem promiserat, non contentus de eo quod regi fecerat, petiit ab eis pro castrorum et civitatum custodia quandam pecunie quantitatem. Et sic hac occasione inventa, cum tam Theutonici quam Hungari essent multum divites in pecunia et rebus, eos usque ad extremam exinanitionem nequiter spoliavit. Et miseri Hungari devorabantur ubique morsu amarissimo a sevis bestiis dentatis et postmodum nudi in aridam proiciebantur et evomebantur. Sed his expeditis, referamus de regibus Tartarorum, qui postmodum Hungariam intraverunt. |