BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XXXII

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Quid fecit rex Bela post

debellationem sui exercitus, et qualiter

per ducem Austrie captus fuit

pariter et spoliatus.

 

Ipso itaque rege de exercitu profugato, die noctuque cum paucissimis versus confinia Polonie habuit iter suum et inde directo tramite, ut reginam posset attingere, que in confinio Austrie morabatur, quantum poterat properabat. Dux Austrie, hoc audito, iniqua in Corde concipiens contra eum, sub nomine amicitie obvius sibi fuit. Sed rex armis exutus, dum prandium pararetur, modico temporis intervallo somnii quietem capescebat iuxta aquam, utpote qui solo nutu Dei evaserat inter tot diras sagittas et gladios venenatos et tam longo fuerat itinere fatigatus. Qui tandem excitatus a somno, cum ducem vidit, letatus est valde. Dux autem regem inter alia consolatoria verba petiit, ut Danubium transiret et ibidem securius quiescere et morari posset. Rex vero, his auditis, tamquam innocens nihil mali suspicatus, dictis ducis acquievit. Dicebat enim dux se castrum ex altera parte habere et ibidem regem melius honorare posse, cum tamen in animo non honorare, sed confundere illum habebat propositum. Et cum se rex Scillam vitare crederet, incidit in Caribdim, et sicut piscis volens vitare frixorium, ne frigatur, ad assandum proicit se ad prunas, credens malum effugere invenit nequius.

Nam dux Austrie astutia excogitata cum rege suum ad libitum potitus extitit, ab eo quandam pecunie quantitatem, quam dicebat olim ab eo regem extorsisse, repetiit. Quid plura? Rex manus illius evadere nequivit, quousque partem eiusdem pecunie in prompto, partem in vasis aureis et argenteis illi persolvit, pro parte autem tres comitatus sui regni illius terre contiguos illi obligavit. Et licet ipsa vasa aurea et argentea maioris fuerint estimationis, tamen dux illa solum in duobus milibus marcarum simul cum lapidibus preciosis recepit. Dux autem illico castrorum illorum comitatus corporali possessione est adeptus et illa ex propriis pecuniis contra Tartaros fecit reparare. Si queratur, quanta fuit pecunie quantitas, est ignotum. Nam alii de septem, quidam de novem, ceteri de decem marcarum milibus referebant. Sed de veritate liquere non poterat, quia secrete contractus fecerant et firmaverant propriis iuramentis. Quibus expeditis, ad reginam, que non multum distabat, quantum potuit festinavit et una cum ipsa sine tractu more Stephanum Waciensem episcopum ad imperialem et Romanam curiam pro subsidio destinavit; et interim circa Segesdinum cum illis, quos aggregare potuit, moram traxit.