BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XXX

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

De episcopis et aliis clericis

in dicto bello interfectis.

 

De fugientibus quoque per amplam viam versus Pesth et in exercitu remanentibus facta est tanta strages, totque milia sunt hominum interempta, quod estimatio fieri non valet, nec referentibus fides propter innumeram cladem leviter adhibetur. Maiores tamen de clericis cecidere: Mathias Strigoniensis archiepiscopus, quem rex tum propter fidelitatem ; tum quia insimul nutriti erant, magis diligebat et eius consiliis magna sub confidentia in rebus arduis utebatur; Ugolinus Colocensis archiepiscopus, nobilissima ortus prosapia, magna et ardua mundi negocia obmissis minimis disponens; hic erat, sub cuius fiducia nobiles Hungarie respirabant, hic erat, sub cuius fiducia maiores et mediocres humiles se reddebant; Georgius episcopus Iauriensis, qui et nobilis fuit moribus et peritus scientia litterarum; Reynoldus Ultrasilvanus episcopus et ecclesie Nitriensis episcopus, qui fuerat laudabilis vite et morum honestate preclarus; Nicolaus Scibiniensis prepositus, regis vicecancellarius, nobilibus natalibus ortus, qui unum de maioribus, antequam se necis necessitati subiceret, cruentato gladio iugulavit; Eradius archidiaconus Bachiensis; magister Albertus, Strigoniensis archidiaconus, qui circa fluenta iuris prelatus alios meruit edocere. Ipsorum quoque corpora diris mucronibus taliter sunt mactata, quod post recessum eorum, quamquam multum exquisita fuerint, nequierunt ullatenus reperiri.

De numero vero laicorum maiorum et minorum, qui suffocati fuerunt paludibus et aquis, igne concremati et gladio interempti, nulli mortalium possit fieri certitudo. Nam per campos et vias iacebant corpora multorum mortuorum, aliqua capite diminuta, aliqua frustratim divisa, in villis et in ecclesiis, ad quas recursum habuerant, plurima concremata. Hoc exitium, hec pernicies et hec strages tenebat duorum dierum itinera occupata, totaque terra erat sanguine rubricata; et existebant corpora super terram, sicut stant ad per pascua deserta greges pecorum, ovium et porcorum, et sicut in lapicidinis secti lapides ad structuras. Habuit igitur aqua corpora mortalium suffocata; hec sunt a piscibus, a vermibus, ab avibus in aquis degentibus devorata.

Terra illorum corporum dominium est adepta, que occubuerunt venenatis lanceis, mucronibus et sagittis; hec sanguine cruentate celi aves et dentate bestie, tam domestice quam silvestres, morsu usque ad ossa nequissime corroserunt. Ignis illa tenuit, que cremata sunt in ecclesiis et in villis. Interdum ignem ex crematione huiusmodi pinguia extinguebant. Hec consumi nequeunt modico temporis intervallo. Nam inveniuntur in locis plurimis usque ad tempora longiora ossa denigratis pellibus non consumptis involuta, pro eo quod quibusdam bestiis esce placide non existunt, nisi aliter destruantur. Cum autem in dominium trium elementorum universa corpora transivissent, videndum est, quid quarto reliquerint elemento. Ad aerem igitur, qui quartum dicitur elementum, alia tria fetorem omnium corporum transmiserunt, et sic ex fetore corruptus est et infectus, quod homines, qui per campos et vias et silvas ex vulneribus remanserant semivivi, ex infectione aeris, qui forte vivere poterant, expiraverunt. Et sic aer huius crudelis exitii non est expers. De auro igitur et de argento, equis, armis, vestibus et rebus aliis tot hominum, qui occubuerunt tam in prelio quam in fuga, quid dicetur? Equi cum sellis et frenis sine sessoribus per prata et nemora discurrebant, et ex strepitu erant facti adeo furibundi, quod insanire penitus videbantur. Et sic eos territos, cum nequirent proprios dominos reperire, oportebat aut mori gladio aut subicere se dominio exterorum; quorum hinnitus haberi poterat pro gemitu atque fletu. Argentea quoque vasa et aurea, serice vestes et alia hominibus oportuna per campos et silvas a fugientibus proiecta, ut ipsi velociori cursu manus insequentium evaderent, non habebant aliquos collectores. Tartari tantum interfectionibus hominum insistentes de spoliis minime curare videbantur.