BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XXIX

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

De fuga episcopi

Quinque-ecclesiensis.

 

Intuens autem Bartholomeus episcopus Quinque-ecclesiensis destructionem exercitus et advertens, quod quidam de Tartaris in exercitum irruentes castra plurima comburerent, similiter non per viam publicam, sed per campum cum multis militibus fugam iniit. Et cum pauci de Tartaris equos post eos mitterent pleno cursu, Ladislaus comes, qui ad regem multis vexillis extensis cum sua milicia veniebat, nil de gestis ipsis presciens supervenit. Episcopus Hungarica vexilla cognoscens ad comitem declinavit. Tartari vero, multitudinem advertentes, abierunt retrorsum et alios insequi curaverunt. Et sic ipse comes cum episcopo abeuntes ab ipsorum manibus evaserunt.