BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XXVIII

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

De infelici bello regis Bele

cum Tartaris commisso.

 

Cumque rex, ut dictum est, egressus de villa Pesth progrederetur contra Tartaros cum multitudine armatorum, illi de combustionibus villarum reversi et subito insimul congregati per viam, per quam venerant, retroibant. Et sicut isti paulatim persequebantur eosdem, sic et illi tantum ante ipsos se fugere simulabant. Et cum ad quandam aquam, que Sayo dicitur, que non multum longe de Agriensi civitate fluit et intrat Ticiam, pervenissent, post aque transitum, qui fiebat per pontem, castrametati sunt et steterunt, ponentes in ponte custodes, qui noctis vigilias custodirent. Tartari quidem post transitum eiusdem paludis circa aquam se in planicie posuerunt. Et cum aqua magna existeret et lutosa, non erat eis credulitas, quod sine ponte transitus alicui esse posset. Rex suos interim hortabatur, ut ad pugnam viriliter se haberent, vexilla non pauca manu propria maioribus assignando. Hungari autem habebant hec omnia in derisum, de multitudine confidentes, ad pugnam tamen propter rationes superius assignatas cor et animum non habebant. Volebant quidem, quod rex perderetur, ut ipsi cariores postmodum haberentur, credentes plagam huiusmodi particularem quibusdam et non omnibus generalem, sicut audierant quandoque in Hungaria esse factum. Nam intrabant Comani subito et aliquam partem terre, antequam convenirent Hungari, destruebant, festinantes postmodum ad recessum; et interdum Hungari idem de Comania faciebant. Sed non sic, quia hec ultima primis minime responderunt. Tamen mille milites omni nocte ad custodiam exercitus ponebantur. Quid plura? Tartari vadum invenientes, longe ab exercitu una nocte unanimiter transierunt, et in aurora totum regis exercitum circumdantes, sagittas emittere in exercitum sicut grandines inceperunt. Hungari vero, quia fuerunt taliter occupati et illorum preventi astucia, cum armati equos suos ascendebant, nequibant milites suos dominos et domini suos milites invenire. Et cum ad pugnam accederent, tepide ac remisse accedebant. Tanta enim erat crebrosa emissio sagittarum, quod fere umbram pugnantibus faciebant, et sagitte, sicut locuste et brucus congregatim vadunt, per aera volabant. Et sic sagittarum ictus minime sufferre valentes infra circulum exercitus retroibant.

Rex vero acies non poterat ordinare. Et si mixtim ex quacumque parte ibant Hungari ad pugnam, illi eis cum sagittis obviam venientes ipsos infra exercitum retrocedere faciebant, ita quod ipsi ex calore nimio et angustia maxima ad tantam lassitudinem venerant, quod rex et Colocensis archiepiscopus qui anxii formidabant nec minis neque adulationibus ac monitionibus iam ad pugnam poterant aliquos destinare, ab aurora usque ad meridiem in tali angustia existentes. Tandem, iam cum deficere viderentur, dux Colomanus, frater regis, cum suis, quos in tanta pressura habere potuit, conflictum durissimum ex una parte exercitus habuit cum eisdem, pugne per magnum spacium diei insistendo; et dum crederet se per residuam exercitus partem adiuvari, deceptus est. Nam cum ex altera parte ad pugnam plurimi ire crederentur, ad pugnam non ibant, sed Tartaris ultro parum secedentibus, illis per sui medium viam absque aliquali sagittarum emissione dabant. Quare Hungari plures et plures tali via potiti ab exercitu se subtrahebant. Et quanto plures transibant, tanto latior via per Tartaros illis dabatur; et in tanto conflictu non erat rumor vel verbum aliquod inter eos. Et cum rex illos ad conflictum ire crederet ipsi exibant ad fugam potius quam ad pugnam. Tartari vero expectantes regis exercitum nullatenus se movebant. Et cum iam de multis partibus exercitui regio exitus pateret, rex ab illis incognitus cum paucis viam habuit versus silvam. Dux autem Colomanus direxit per aliam partem exercitus suum iter die noctuque in equis plurimis usque ad dictam Pesth, non per viam publicam, per quam Hungarica natio lubricabat, sed per devium laxatis equorum habenis ad portam Danubii festinabat. Et quamquam a burgensibus rogaretur, ut morulam faceret, quousque saltem pararentur naves ad transitum dominarum uxorum illorum, teneri tamen non potuit nec ad id induci: dicebat enim, quod de se quilibet cogitaret. Adventum enim persequentium metuens solus confestim transivit et fugit in Simigium, ad quendam locum, qui dicitur Segusd. Et licet burgenses de Pesth cum familia ad transitum festinarent, prius tamen supervenerunt Tartari, et qui non fuerunt in Danubio suffocati de burgensibus, extiterunt gladio interempti.