BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XXIV

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Quomodo Kuthen rex

Comanorum extitit interfectus.

 

Cumque publica fama esset, quod Kuthen, qui cum suis, ut dictum est, prope ad regem in custodia tenebatur, esset tanti sceleris non immunis, et adhuc qui venerant Comani, non Tartari crederentur, clamabat totus populus contra eum: Moriatur, moriatur ! ipse est qui destructionem Hungarie procuravit. Et pro ipso regi sepius exprobrantes dicebant: Pugnet rex noster, qui Comanos in nostrum odium introduxit. Alii clamabant: Pugnet rex cum illis, quibus nostra predia sunt collata. Rex, exprobrationibus frequenter auditis, misit hominem ad Kuthen, quod ad ipsum accedere non differret. Sed Kuthen, qui crebro acclamationes populi audiebat, timens penam, licet esset immunis a culpa, mandavit regi, quod ad ipsum nequaquam accederet, nisi sibi talem hominem destinaret, cui esset potentia ipsum ad eundem ducere ac ipsum eruere de manibus populorum. Hoc regi nuncio referente, clamor factus est magnus in populo: Moriatur, moriatur! Ac sic subito Hungari et Theutonici armati intrantes palacium, in quo erat, violenter ad ipsum accedere voluerunt. Kuthen vero cum suis, arreptis arcubus et sagittis, ad se ipsos accedere non sinebant. Sed populorum multitudine accedente, ceperunt eosdem, et cunctis in instanti capitibus amputatis, ea in populos per fenestras de palacio proiecerunt. Quidam autem volunt hoc facinus duci Austrie imputare, ab aliis vero de mandato regis dicitur esse factum. Tamen, postquam pro certo est compertum, quod Kuthen huius nequicie est expers, asserunt hoc verisimile non esse, quod rex, qui ipsum de sacro fonte levaverat et securitatem sibi dederat prestito iuramento, tantum facinus perpetrasset. Nolo quidem ego, qualiter hoc actum est, diffinire; diffiniat ille qui novit, et penam vel graciam unicuique iuxta opera sua reddet.