BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XXIII

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Quomodo dux Austrie

insultum fecit in Tartaros.

 

Illud non est aliqualiter obmittendum, quod dux Austrie rogatus a rege venerat, sed cum paucis, tamquam facti nescius, et inermis. Et cum aliqui ex Tartaris ad villam Pesth more solito advenissent, armis et equis sibi assumptis; obvius eis fuit. Et cum simul congredi debuissent, illi terga dantes, prout assueverunt, abibant. Sed dux, submisso equo subdens calcaria, quendam attigit, percutiens euni cum lancea taliter, quod laricee hasta fracta de equo ipsum prostravit ad terram. Alteri vero ipsorum canesio, id est maiori, volenti prostrato succurrere, armato more iuxta sellam confestim arrepto mucrone, uno ictu brachium illius amputavit. Qui statim de sella corruens expiravit. Aliis in fugam coriversis, prostratum ceperunt, ipsum vinctum cum equis ad exercitum adducentes. Propter hoc Hungari, assumpta materia, exprobrare regem ac exaltare ipsum ducem unanimiter inceperunt.